Blogger Template by Blogcrowds.

Seneca, Naturales Quaestiones LIBER III

L. ANNAEI SENECAE QUAESTIONES NATURALES
LIBER III DE AQUIS

Praefatio

[1] Non praeterit me, Lucili uirorum optime, quam magnarum rerum fundamenta ponam senex, qui mundum circuire constitui et causas secretaque eius eruere atque aliis noscenda producere: quando tam multa consequar, tam sparsa colligam, tam occulta perspiciam?

[2] Premit a tergo senectus et obicit annos inter uana studia consumptos. Tanto magis urgeamus et damna aetatis male exemptae labor sarciat; nox ad diem accedat, occupationes recidantur, patrimonii longe a domino iacentis cura soluatur, sibi totus animus uacet et ad contemplationem sui saltem in ipso fine respiciat.

[3] Faciet ac sibi instabit et cotidie breuitatem temporis metietur; quicquid amissum est, id diligenti usu praesentis uitae recolliget: fidelissimus est ad honesta ex paenitentia transitus. Libet igitur mihi exclamare illum poetae incliti uersum : "tollimus ingentes animos et maxima paruo tempore molimur." Hoc dicerem, si puer iuuenisque molirer (nullum enim non tam magnis rebus tempus angustum est): nunc uero ad rem seriam, grauem, immensam post meridianas horas accessimus.

[4] Faciamus quod in itinere fieri solet: qui tardius exierunt, uelocitate pensant moram. Festinemus et opus nescio an superabile, magnum certe, sine aetatis excusatione tractemus. Crescit animus, quotiens coepti magnitudinem attendit, et cogitat quantum proposito, non quantum sibi supersit.

[5] Consumpsere se quidam, dum acta regum externorum componunt quaeque passi inuicem ausique sunt populi. Quanto satius est sua mala extinguere quam aliena posteris tradere! Quanto potius deorum opera celebrare quam Philippi aut Alexandri latrocinia ceterorumque, qui exitio gentium clari non minores fuere pestes mortalium quam inundatio, qua planum omne perfusum est, quam conflagratio, qua magna pars animantium exarsit!

[6] Quemadmodum Hannibal Alpes superiecerit scribunt, quemadmodum confirmatum Hispaniae cladibus bellum Italiae inopinatus intulerit fractisque rebus, etiam post Carthaginem pertinax, reges pererrauerit contra Romanos ducem promittens, exercitum petens; quemadmodum non desierit omnibus angulis bellum senex quaerere: adeo sine patria pati poterat, sine hoste non poterat!

[7] Quanto satius est quid faciendum sit quam quid factum quaerere, ac docere eos, qui sua permisere fortunae, nihil stabile ab illa datum esse, munus eius omne aura fluere mobilius! Nescit enim quiescere, gaudet laetis tristia substituere, utique miscere; itaque secundis nemo confidat, aduersis nemo deficiat: alternae sunt uices rerum.

[8] Quid exultas? Ista, quibus eueheris in summum, nescis ubi te relictura sint: habebunt suum, non tuum finem. Quid iaces? Ad imum delatus es: nunc locus est resurgendi; in melius aduersa, in deterius optata flectuntur.

[9] Ita concipienda est animo uarietas non priuatarum tantum domuum, quas leuis casus impellit, sed publicarum. Regna ex infimo coorta supra imperantes constiterunt, uetera imperia in ipso flore ceciderunt; iniri non potest numerus, quam multa ab aliis fracta sint: nunc cum maxime deus extruit alia, alia summittit, nec molliter ponit sed ex fastigio suo nullas habitura reliquias iactat.

[10] Magna ista, quia parui sumus, credimus: multis rebus non ex natura sua sed ex humilitate nostra magnitudo est. Quid praecipuum in rebus humanis est? Non classibus maria complesse nec in Rubri maris litore signa fixisse nec, deficiente ad iniurias terra, errasse in oceano ignota quaerentem, sed animo omne uidisse et, qua maior nulla uictoria est, uitia domuisse: innumerabiles sunt qui populos, qui urbes habuerunt in potestate, paucissimi qui se.

[11] Quid est praecipuum? Erigere animum supra minas et promissa fortunae; nihil dignum putare, quod speres. Quid enim habet, quod concupiscas? qui a diuinorum conuersatione quotiens ad humana recideris, non aliter caligabis quam quorum oculi in densam umbram ex claro sole redierunt.

[12] Quid est praecipuum? Posse laeto animo aduersa tolerare; quicquid acciderit, sic ferre, quasi tibi uolueris accidere (debuisses enim uelle, si scisses omnia ex decreto dei fieri: flere, queri et gemere desciscere est).

[13] Quid est praecipuum? Animus contra calamitates fortis et contumax, luxuriae non auersus tantum sed infestus, nec auidus periculi nec fugax, qui sciat fortunam non expectare sed facere et aduersus utramque intrepidus inconfususque prodire, nec illius tumultu nec huius fulgore percussus.

[14] Quid est praecipuum? Non admittere in animo mala consilia, puras ad caelum manus tollere, nullum bonum petere quod, ut ad te transeat, aliquis dare debet aliquis amittere, optare quod sine aduersario optatur: bonam mentem; cetera magno aestimata mortalibus, etiamsi quis domum casus adtulerit, sic intueri quasi exitura qua uenerint.

[15] Quid est praecipuum? Altos supra fortuita spiritus tollere, hominis meminisse, ut, siue felix eris, scias hoc non futurum diu, siue infelix, scias hoc te non esse, si non putes.

[16] Quid est praecipuum? In primis labris animam habere: haec res efficit non e iure Quiritium liberum sed e iure naturae. Liber est autem, qui seruitutem suam effugit: haec est assidua et ineluctabilis et per diem ac noctem aequaliter premens, sine interuallo, sine commeatu.

[17] Sibi seruire grauissima est seruitus: quam discutere facile est, si desieris multa te poscere, si desieris tibi referre mercedem, si ante oculos et naturam tuam posueris et aetatem, licet prima sit, ac tibi ipse dixeris: "Quid insanio? quid anhelo? quid sudo? quid terram, quid forum uerso? Nec multo opus est nec diu."

[18] Ad hoc proderit nobis inspicere rerum naturam: primo discedemus a sordidis; deinde animam ipsum, quo sano magnoque opus est, seducemus a corpore; deinde in occultis exercitata subtilitas non erit in aperta deterior. Nihil est autem apertius his salutaribus, quae contra nequitiam nostram furoremque discuntur, quae damnamus nec ponimus.

[1,1] Quaeramus ergo de terrestribus aquis et inuestigemus qua ratione fiant (siue, ut ait Ouidius, "fons erat illimis nitidis argenteus undis", siue, ut ait Uergilius, "unde per ora nouem uasto cum murmure montis it mare praeruptum et pelago premit arua sonanti; siue, ut apud te, lunior carissime, inuenio, "Elius Siculis de fontibus exilit amnis"; si qua ratio aquas subministrat; quomodo tot flumina ingentia per diem noctemque decurrant; quare alia hibernis aquis intumescant, alia in defectu ceterorum amnium crescant.

[1,2] Nilum interim seponemus a turba, propriae naturae ac singularis, et illi suum diem dabimus. Nunc uulgares aquas persequamur, tam frigidas quam calentes: in quibus [calentibus] quaerendum erit, utrum calidae nascantur an fiant. De ceteris quoque disseremus, quas insignes aut sapor aut aliqua reddit utilitas: quaedam enim oculos, quaedam neruos iuuant; quaedam inueterata et desperata a medicis uitia percurant; quaedam medentur ulceribus; quaedam interiora potu fouent et pulmonis ac uiscerum querelas leuant; quaedam supprimunt sanguinem: tam uarius singulis usus quam gustus est.

[2,1] Aut stant omnes aquae aut eunt aut colliguntur aut uarias habent uenas. Aliae dulces sunt, aliae uarie asperae; quippe interueniunt salsae amaraeque aut medicatae, ex quibus sulphuratas dicimus, ferratas, aluminosas: indicat uim sapor.

[2,2] Habent praeterea multa discrimina, primum tactus: frigidae calidaeque sunt; deinde ponderis: leues et graues sunt; deinde coloris: purae sunt, turbidae, caeruleae, luridae, deinde salubritatis: sunt enim utiles, sunt mortiferae, sunt quae cogantur in lapidem, quaedam tenues, quaedam pingues; quaedam alunt, quaedam sine ulla bibentis ope transeunt, quaedam haustae fecunditatem afferunt.

[1] Ut stet aqua aut fluat, loci positio eficit: in deuexo fluit, in plano et defosso continetur et stagnat. Aliquando in aduersum spiritu impellitur: tunc cogitur, non fluit. Colligitur ex imbribus, ex suo fonte natiua est. Nihil tamen prohibet eodem loco aquam colligi et nasci; quod in Fucino uidemus, in quem montes circumiecti, quicquid fudit pluuia, deriuant, sed et magnae in ipso latentesque uenae sunt: itaque etiam cum hiberni defluxere torrentes, faciem suam seruat.

[4,1] Primum ergo quaeramus quomodo ad continuandos fluminum cursus terra sufficiat, unde tantum aquarum exeat. Miramur, quod accessionem fluminum maria non sentiant; aeque mirandum est, quod detrimentum exeuntium terra non sentit. Quid est, quod illam aut sic impleuerit, ut praebere tantum ex recondito possit, aut subinde sic suppleat? Quamcumque rationem reddiderimus de flumine, eadem erit riuorum ac fontium.

[5,1] Quidam iudicant terram quicquid aquarum emisit rursus accipere et ob hoc maria non crescere, quia quod influxit, non in suum uertunt sed protinus reddunt. Occulto enim itinere subit terras et palam uenit, secreto reuertitur, colaturque in transitu mare, quod per multiplices terrarum anfractus euerberatum amaritudinem ponit et prauitatem: in tanta soli uarietate saporem exuit et in sinceram aquam transit.

[6,1] Quidam existimant, quicquid ex imbribus terra concepit, id illam rursus emittere et hoc argumenti loco ponunt, quod paucissima flumina in his sunt locis, quibus rarus est imber.

[6,2] Ideo siccas aiunt Aethiopiae solitudines esse paucosque inueniri in interiore Africa fontes, quia feruida natura caeli sit et paene semper aestiua; squalidae itaque sine arbore, sine cultore harenae iacent raris imbribus sparsae, quos statim combibunt. At contra constat Germaniam Galliamque et proxime ab illis Italiam abundare fluminibus et riuis, quia caelo umido utuntur et ne aestas quidem imbribus caret.

[7,1] Aduersus hoc multa posse dici uides. Primum ego tibi uinearum diligens fossor affirmo nullam pluuiam esse tam magnam, quae terram ultra decem in altitudinem pedes madefaciat; omnis umor intra primam crustam consumitur nec in inferiora descendit:

[7,2] quomodo ergo imber suggerere potest amnibus uires, qui summam humum tinguit? Pars maior eius per fluminum alueos in mare aufertur; exiguum est quod sorbeat terra, nec id seruat: aut enim arida est et absumit in se quicquid infusum est, aut satiata, si quid supra desiderium cecidit, excludit, et ideo primis imbribus non augentur amnes, quia totos in se terra sitiens trahit.

[7,3] Quid, quod quaedam flumina erumpunt saxis et montibus? His quid conferent pluuiae, quae per nudas rupes deferuntur nec habent terram, cui insidant? Adice quod siccissimis locis putei in altum acti ultra ducentorum aut trecentorum pedum spatium inueniunt aquarum uberes uenas in ea altitudine, in quam aqua non penetrat, ut scias illic non caelestem esse nec collecticium umorem, sed, quod dici solet, uiuam aquam.

[7,4] Illo quoque argumento haec opinio refellitur, quod quidam fontes in summo montis cacumine redundant: apparet illos sursum agi aut ibi concipi, cum omnis pluuialis aqua decurrat.

[8,1] Quidam existimant, quemadmodum in exteriore parte terrarum uastae paludes iacent magnique et nauigabiles lacus, quemadmodum ingenti spatio maria porrecta sunt infusa uallibus, sic interiora terrarum abundare aquis dulcibus nec minus illas late stagnare quam apud nos oceanum et sinus eius, immo eo latius, quo plus terra in altum patet. Ergo ex illa profunda copia isti amnes egeruntur: quos quid miraris, si terra detractos non sentit, cum adiectos maria non sentiant?

[9,1] Quibusdam haec placet causa: aiunt habere terram intra se recessus cauos et multum spiritus, qui necessario frigescit umbra graui pressus, deinde piger et immotus in aquam, cum se desiit ferre, conuertitur: quemadmodum supra nos mutatio aeris imbrem facit, ita infra terras flumen aut riuum;

[9,2] supra nos non potest stare segnis diu et grauis (aliquando enim sole tenuatur, aliquando uentis expanditur, itaque interualla magna imbribus sunt), sub terra uero quicquid est, quod illum in aquam conuertat, idem semper est, umbra perpetua, frigus aeternum, inexercitata densitas; semper ergo praebebit fonti aut flumini causas.

[9,3] Placet nobis terram esse mutabilem. Haec quoque quicquid efflauit, quia non libero aere concipitur, crassescit protinus et in umorem conuertitur: habes primam aquarum sub terra nascentium causam.

[10,1] Adicias etiam licet quod fiunt omnia ex omnibus, ex aqua aer, ex aere aqua, ignis ex aere, ex igne aer: quare ergo non ex terra fiat aqua? quae si in alia mutabilis, est etiam in aquam, immo maxime in hanc: utraque enim cognata res est, utraque grauis, utraque densa, utraque in extremum mundi compulsa. Ex aqua terra fit: cur non aqua fiat e terra?

[10,2] At magna flumina sunt. Cum uideris quanta sint, rursus ex quanto prodeant adspice. Miraris, cum labantur assidue, quaedam uero concitata rapiantur, quod praesto sit illis aqua semper noua: quid, si mireris, quod, cum uenti totum aera impellant, non deficit spiritus sed per dies noctesque aequaliter fluit, nec (ut flumina) certo alueo fertur sed per uastum caeli spatium lato impetu uadit? Quid, si ullam undam superesse mireris, quae superueniat tot fluctibus fractis?

[10,3] Nihil deficit quod in se redit: omnium elementorum alterni recursus sunt; quicquid alteri perit, in alterum transit, et natura partes suas uelut in ponderibus constitutas examinat, ne portionum aequitate turbata mundus praeponderet.

[10,4] Omnia in omnibus sunt: non tantum aer in ignem transit sed numquam sine igne est (detrahe illi calorem: rigescet, stabit, durabitur); transit aer in umorem sed nihilominus non sine umore est; et aera et aquam facit terra sed non magis umquam sine aqua est quam sine aere. Et ideo facilior est inuicem transitus, quia illis, in quae transeundum est, iam mixta sunt.

[10,5] Habet ergo terra umorem, hunc exprimit; habet aera, hunc umbra hiberni frigoris densat, ut faciat umorem; ipsa quoque mutabilis est in umorem: natura sua utitur.

[11,1] Quid ergo?, inquit, si perpetuae sunt causae, quibus flumina oriuntur ac fontes, quare aliquando siccantur, aliquando quibus non fuerunt locis exeunt? Saepe motu terrarum itinera turbantur et ruina interscindit cursum aquis, quae retentae nouos exitus quaerunt et aliquo impetum faciunt aut ipsius quassatione terrae aliunde alio transferuntur.

[11,2] Apud nos solet euenire, ut amisso canali suo flumina primum refundantur, deinde quia perdiderunt uiam faciant. Hoc ait accidisse Theophrastus in Coryco monte, in quo post terrarum tremorem noua uis fontium emersit.

[11,3] Sicut alias quoque causas interuenire opinatur, quae aliter euocent aquas aut cursu suo deiciant et auertant; fuit aliquando aquarum inops Haemus, sed cum Gallorum gens a Cassandro obsessa in illum se contulisset et suas cecidisset, ingens aquarum copia apparuit, quas uidelicet in alimentum suum nemora ducebant; quibus euersis umor, qui desiit in arbusta consumi, superfusus est.

[11,4] Idem ait et circa Magnesiam accidisse. Sed pace Theophrasti dixisse liceat: non est hoc simile ueri, quia fere aquosissima sunt quaecumque umbrosissima; quod non eueniret, si aquas arbusta siccarent, quibus alimentum ex proximo est (fluminum uero uis ex intimo manat ultraque concipitur quam radicibus euagari licet). Deinde succisae arbores plus umoris desiderant: non enim tantum id, quo uiuant, sed quo crescant trahunt.

[11,5] Idem ait circa Arcadiam, quae urbs in Creta insula fuit, fontes et riuos substitisse, quia desierit coli terra diruta urbe, postea uero quam cultores receperit, aquas quoque recepisse. Causam siccitatis hanc ponit, quod obduruerit constricta tellus nec potuerit imbres inagitata transmittere. Quomodo ergo plurimos uidemus in locis desertissimis fontes?

[11,6] Plura denique inuenimus, quae propter aquas coli coeperunt quam quae aquas habere coeperint, quia colebantur. Non esse enim pluuialem hanc, quae uastissima flumina a fonte statim magnis apta nauigiis defert, ex hoc intellegas licet, quod per hiemem aestatemque par est a capite deiectus. Pluuia potest facere torrentem, non potest amnem aequali inter ripas suas tenore labentem, quem non faciunt imbres sed incitant.

[12,1] Paulo repetamus hoc altius, si uidetur, et scies te non habere quod quaeras, cum ad ueram amnium originem accesseris. Flumen nempe facit copia cursusque aquae perennis. Ergo quaeris a me quomodo aqua fiat: interrogabo inuicem quomodo aer fiat aut terra.

[12,2] Sed si in rerum natura elementa sunt quattuor, non potes interrogare unde aqua sit: quarta enim pars naturae est. Quid ergo miraris, si rerum naturae tam magna portio potest aliquid ex se semper effundere?

[12,3] Quomodo aer, et ipse quarta pars mundi, uentos et auras mouet, sic aqua riuos et flumina: si uentus est fluens aer, et flumen est fluens aqua. Satis et multum illi uirium dedi, cum dixi: "elementum est": intellegis quod ab illo proficiscitur non posse deficere.

[13,1] Adiciam, ut Thales ait, "ualentissimum elementum est." Hoc fuisse primum putat, ex hoc surrexisse omnia. Sed nos quoque aut in eadem sententia aut in uicinia eius sumus: dicimus enim ignem esse qui occupet mundum et in se cuncta conuertat, hunc euanidum languentemque considere et nihil relinqui aliud in rerum natura igne restincto quam umorem, in hoc futuri mundi spem latere:

[13,2] ita ignis exitus mundi est, umor primordium. Miraris ex hoc posse amnes semper exire, qui pro omnibus fuit et ex quo sunt omnia? Hic umor in diductione rerum ad quartas redactus est, sic positus, ut sufficere fluminibus edendis, ut riuis, ut fontibus posset.

[14,1] Quae sequitur Thaletis inepta sententia est. Ait enim terrarum orbem aqua sustineri et uehi more nauigii mobilitateque eius fluctuare tunc, cum dicitur tremere: non est ergo mirum, si abundat umor ad flumina profundenda, cum mundus in umore sit totus.

[14,2] Hanc ueterem et rudem sententiam explode: nec est quod credas in hunc orbem aquam subire per rimas et facere sentinam. Aegyptii quattuor elementa fecerunt, deinde ex singulis bina paria: aera marem iudicant qua uentus est, feminam qua nebulosus et iners; aquam uirilem uocant mare, muliebrem omnem aliam; ignem uocant masculum, qua ardet flamma, et feminam, qua lucet innoxius tactu; terram fortiorem marem uocant, saxa cautesque, feminae nomen assignant huic tractabili et cultae.

[14,3] Mare unum est, ab initio scilicet ita constitutum; habet suas uenas, quibus impletur atque aestuat. Quomodo maris sic et huius aquae mitioris uasta in occulto uis est, quam nullius fluminis cursus exhauriet. Abdita est uirium ratio: tantum ex illa, quantum semper fluere sit, emittitur.

[15,1] Quaedam ex istis sunt, quibus assentire possumus. Sed hoc amplius censeo: placet natura regi terram et quidem ad nostrorum corporum exemplar, in quibus et uenae sunt et arteriae, illae sanguinis, hae spiritus receptacula. In terra quoque sunt alia itinera per quae aqua, alia per quae spiritus currit; adeoque ad similitudinem illa humanorum corporum natura formauit, ut maiores quoque nostri aquarum appellauerint uenas.

[15,2] Sed quemadmodum in nobis non tantum sanguis est sed multa genera umoris, alia necessarii, alia corrupti ac paulo pinguioris (in capite cerebrum, in ossibus medullae, muci saliuaeque et lacrimae et quiddam additum articulis, per quod citius flectantur ex lubrico), sic in terra quoque sunt umoris genera complura, quaedam quae mature durantur,

[15,3] (hinc est omnis metallorum fructus, ex quibus petit aurum argentumque auaritia), et quae in lapidem ex liquore uertuntur; in quaedam uero terra umorque putrescunt, sicut bitumen et cetera huic similia. Haec est causa aquarum secundum legem naturae uoluntatemque nascentium.

[15,4] Ceterum, ut in nostris corporibus, ita in illa saepe umores uitia concipiunt: aut ictus aut quassatio aliqua aut loci senium aut frigus aut aestus corrupere naturam; et sulphuratio contraxit umorem, qui modo diuturnus est, modo breuis.

[15,5] Ergo ut in corporibus nostris sanguis, cum percussa uena est, tam diu manat donec omnis effluxit aut donec uenae scissura subsedit atque iter elusit, uel aliqua alia causa retro dedit sanguinem, ita in terra solutis ac patefactis uenis riuus aut flumen effunditur.

[15,6] Interest quanta aperta sit uena: quae modo consumpta aqua deficit, modo excaecatur aliquo impedimenta, modo coit uelut in cicatricem comprimitque quam perfecerat uiam; modo illa uis terrae, quam esse mutabilem diximus, desinit posse alimenta in umorem conuertere.

[15,7] Aliquando autem exhausta replentur modo per se uiribus recollectis, modo aliunde translatis: saepe enim inania apposita plenis umorem in se auocauerunt; saepe terra, si facilis est in tabem, ipsa soluitur et umescit; idem euenit sub terra quod in nubibus, ut spissetur grauiorque, quam ut manere in natura sua possit, gignat umorem; saepe colligitur roris modo tenuis et dispersus liquor, qui ex multis in unum locis confluit (sudorem aquileges uocant, quia guttae quaedam uel pressura loci eliduntur uel aestu euocantur).

[15,8] Haec tenuis unda uix fonti sufficit: et ex magnis caueis magnisque conceptibus excidunt amnes, nonnumquam leuiter emissi, si aqua pondere suo se tantum detulit, nonnumquam uehementer et cum sono, si illam spiritus intermixtus eiecit.

[16,1] Sed quare quidam fontes senis horis pleni senisque sicci sunt? Superuacuum est nominare singula flumina, quae certis mensibus magna certis angusta sunt, et occasionem singulis quaerere, cum possim eandem causam omnibus reddere.

[16,2] Quemadmodum quartana ad horam uenit, quemadmodum ad tempus podagra respondet, quemadmodum purgatio, si nihil obstitit, statum diem seruat, quemadmodum praesto est ad mensem suum partus, sic aquae interualla habent, quibus se retrahant et quibus redeant. Quaedam autem interualla minora sunt et ideo notabilia, quaedam maiora nec minus certa.

[16,3] Ecquid hic mirum est, cum uideas ordinem rerum et naturam per constituta procedere? Hiems numquam aberrauit, aestas suo tempore incaluit, autumni uerisque, unde solet, facta mutatio est; tam solstitium quam aequinoctium suos dies rettulit.

[16,4] Sunt et sub terra minus nota nobis iura naturae sed non minus certa: crede infra quicquid uides supra. Sunt et illic specus uasti ingentesque recessus ac spatia suspensis hinc et inde montibus laxa; sunt abrupti in infinitum hiatus, qui saepe illapsas urbes receperunt et ingentem ruinam in alto condiderunt

[16,5] (haec spiritu plena sunt, nihil enim usquam inane est); et stagna obsessa tenebris et lacus ampli. Animalia quoque illis innascuntur, sed tarda et informia ut in aere caeco pinguique concepta et aquis torpentibus situ; pleraque ex his caeca ut talpae et subterranei mures, quibus deest lumen, quia superuacuum est; inde, ut Theophrastus affirmat, pisces quibusdam locis eruuntur.

[17,1] Multa hoc loco tibi in mentem ueniunt quibus urbane in re incredibili fabulae dicas, "non cum retibus aliquem nec cum hamis sed cum dolabra ire piscatum! Expecto ut aliquis in mari uenetur." Quid est autem quare non pisces in terram transeant, si nos maria transimus? Permutabimus sedes!

[17,2] Hoc miraris accidere: quanto incredibiliora sunt opera luxuriae, quotiens naturam aut mentitur aut uincit? In cubili natant pisces, et sub ipsa mensa capitur qui statim transferatur in mensam: parum uidetur recens mullus, nisi qui in conuiuae manu moritur; uitreis ollis inclusi afferuntur et obseruatur morientium color, quem in multas mutationes mors luctante spiritu uertit; alios necant in garo et condiunt uiuos.

[17,3] Hi sunt qui fabulas putant piscem uiuere posse sub terra et effodi, non capi! Quam incredibile illis uideretur, si audirent natare in garo piscem nec cenae causa occidi sed super cenam, cum multum in deliciis fuit et oculos ante quam gulam pauit?

[18,1] Permitte mihi quaestione seposita castigare luxuriam. Nihil est, inquis, mullo expirante illis formosius: ipsa colluctatione animae deficientis rubor primum, deinde pallor subfunditur, squamaeque uariantur et incertas facies inter uitam ac mortem coloris est uagatio. Languor somniculosae inertisque luxuriae quam sero experrectus circumscribi se et fraudari tanto bono sensit: hoc adhuc tam pulchro spectaculo piscatores fruebantur.

[18,2] " Quo coctum piscem? quo exanimem? In ipso ferculo expiret." Mirabamur tantum illis inesse fastidium, ut nollent attingere nisi eodem die captum, qui, ut aiunt, saperet ipsum mare: ideo cursu aduehebatur, ideo gerulis cum anhelitu et clamore properantibus dabatur uia.

[18,3] Quo peruenere deliciae? Iam pro putrido his est piscis occisus. "Hodie eductus est." - "Nescio de re magna tibi credere: ipsi oportet me credere; huc afferatur, coram me animam agat." Ad hunc fastum peruenit uenter delicatorum, ut gustare non possint, nisi quem in ipso conuiuio natantem palpitantemque uiderunt: tantum ad sollertiam luxuriae pereuntis accedit, tantoque subtilius cotidie et elegantius aliquid excogitat furor usitata contemnens!

[18,4] Illa audiebamus: "Nihil est melius saxatili mullo," at nunc audimus: "Nihil est moriente formosius; da mihi in manus uitreum, in quo exsultet et trepidet." Ubi multum diuque laudatus est, ex illo perlucido uiuario extrahitur.

[18,5] Tunc, ut quisque peritior est, monstrat: "Uide quomodo exarserit rubor omni acrior minio! uide quas per latera uenas agat! ecce sanguineum putes uentrem! quam lucidum quiddam caeruleumque sub ipso tempore effulsit! iam porrigitur et pallet et in unum colorem componitur."

[18,6] Ex his nemo morienti amico assidet, nemo uidere mortem patris sui sustinet, quam optauit. Quotusquisque funus domesticum ad rogum prosequitur? Fratrum propinquorumque extrema hora deseritur; ad mortem mulli concurritur: "Nihil est enim illa formosius."

[18,7] Non tempero mihi quin utar interdum temerarie uerbis et proprietatis modum excedam: non sunt ad popinam dentibus et uentre et ore contenti: oculis quoque gulosi sunt.

[19,1] Sed ut ad propositum reuertar, accipe argumentum, magnam uira aquarum in subterraneis occuli fertilem foedorum situ piscium: si quando erupit, effert secum immensam animalium turbam, horridam aspici et turpem ac noxiam gustu.

[19,2] Certe cum in Caria circa Idymum urbem talis exiluisset unda, perierunt quicumque illos ederant pisces, quos ignoto ante eam diem caelo nouus amnis ostendit. Nec id mirum: erant enim pinguia et differta ut ex longo otio corpora, ceterum inexercitata et tenebris saginata et lucis expertia, ex qua salubritas ducitur.

[19,3] Nasci autem posse pisces in illo terrarum profundo sit indicium, quod anguillae latebrosis locis nascuntur, grauis et ipsae cibus ob ignauiam, utique si altitudo illas luti penitus abscondit.

[19,4] Habet ergo non tantum uenas aquarum terra, ex quibus conriuatis flumina effici possint, sed amnes magnitudinis uastae, quorum aliis semper in occulto cursus est, donec aliquo sinu terrae deuorentur, alii sub aliquo lacu emergunt. Nam quis ignorat esse quaedam stagna sine fundo? Quorsus hoc pertinet? ut appareat hanc aquam magnis amnibus aeternam esse materiam, cuius non tanguntur extrema sicut fluminum fontes.

[20,1] At quare aquis sapor uarius? Propter quattuor causas: ex solo prima est, per quod fertur; secunda ex eodem, si mutatione eius nascitur; tertia ex spiritu, qui in aquam transfiguratus est; quarta ex uitio, quod saepe concipiunt corruptae per iniuriam.

[20,2] Hae causae saporem dant aquis uarium, hae medicatam potentiam, hae grauera spiritum odoremque pestiferum, hae leuitatem grauitatemque, aut calorem aut nimium rigorem. Interest utrum loca sulphure an nitro an bitumine plena transierint; hac ratione corruptae cum uitae periculo bibuntur.

[20,3] Illinc illud, de quo Ouidius ait "flumen habent Cicones, quod potum saxea reddit uiscera, quod tactis inducit marmora rebus;" medicatum est et eius naturae habet limum, ut corpora adglutinet et obduret. Quemadmodum Puteolanus puluis, si aquam attigit, saxum est, sic e contrario haec aqua, si solidum tetigit, haeret et affigitur.

[20,4] Inde est quod res abiectae in Uelinum lacum lapideae subinde extrahuntur; quod in Italia quibusdam locis euenit: siue uirgam siue frondem demerseris, lapidem post paucos dies extrahis; circumfunditur enim corpori limus adliniturque paulatim. Hoc minus tibi uidebitur mirum, si notaueris Albulas et fere sulphuratam aquam circa canales suos riuosque durari.

[20,5] Aliam naturam habent [causam] illi lacus, "quos quisquis faucibus hausit", ut idem poeta ait, "aut furit aut patitur mirum grauitate soporem;" similem habent uim mero, sed uehementiorem (nam quemadmodum ebrietas, donec exsiccetur, dementia est et nimia grauitate defertur in somnum, sic huius aquae sulphurea uis habens quoddam acrius ex aere noxio uirus mentem aut furore mouet aut sopore opprimit).

[20,6] Hoc habet mali "Lynceius amnis, quem quicumque parum moderato gutture traxit, haut aliter titubat, quam si mera uina bibisset."

[21,1] In quosdam specus qui despexere, moriuntur; tam uelox malum est, ut transuolantes aues deiciat: talis est aer, talis locus, ex quo letalis aqua destillat. Quod si remissior fuit aeris et loci pestis, ipsa quoque temperatior noxa nihil amplius quam temptat neruos uelut ebrietate torpentes.

[21,2] Nec miror, si locus atque aer aquas inficit similesque regionibus reddit, per quas et ex quibus ueniunt: pabuli sapor apparet in lacte, et uini uis existit in aceto. Nulla res est, quae non eius, quo nascitur, notas reddat.

[22,1] Aliud est aquarum genus, quod nobis placet coepisse cum mundo: siue ille aeternus est, haec quoque fuit semper, siue initium aliquod est illi, haec quoque cum toto disposita est. Quae sit haec quaeris? Oceanus et quodcumque ex illo mare terras interluit. Iudicant quidam flumina quoque, quorum inenarrabilis natura est, cum ipso mundo traxisse principia, ut Histrum, ut Nilum, uastos amnes magisque insignes, quam ut dici possit eandem illis originem quam ceteris esse.

[23,1] Haec est ergo aquarum diuisio, ut quibusdam uidetur: prosiliunt ex superioribus caelestes, quas nubila excutiunt; ex terrenis aliae sunt ut ita dicam supernatantes, quae in summa humo repunt, aliae abditae, quarum reddita est ratio.

[24,1] Quare quaedam aquae caleant, quaedam etiam ferueant in tantum, ut non possint esse usui, nisi aut in aperto euanuerunt aut mixtura frigidae intepuerunt, plures causae redduntur. Empedocles existimat ignibus, quos multis locis terra opertos tegit, aquam calescere, si subiecti sunt ei solo, per quod aquis transcursus est.

[24,2] Facere solemus dracones et miliaria et complures formas, in quibus aere tenui fistulas struimus per decliue circumdatas, ut saepe eundem ignem ambiens aqua per tantum fluat spatii, quantum efficiendo calori sat est: frigida itaque intrat, effluit calida.

[24,3] Idem sub terra Empedocles existimat fieri, quem non falli crede Baianis, quibus balnearia sine igne calefiunt: spiritus in illa feruens loco aestuante infunditur; hic per tubos lapsus non aliter quam igne subdito parietes et uasa balnei calefacit, omnis denique frigida transitu mutatur in calidam nec trahit saporem e uaporario, quia clausa praelabitur.

[24,4] Quidam existimant per loca sulphure plena uel nitro euntes aquas calorem beneficio materiae, per quam fluunt, trahere: quod ipso odore gustuque testantur; reddunt enim qualitatem eius, qua caluere, materiae. Quod ne accidere mireris, uiuae calci aquam infunde: feruebit.

[25,1] Quaedam aquae mortiferae sunt nec odore notabiles nec sapore. Circa Nonacrin in Arcadia Styx appellata ab incolis aduenas fallit, quia non facie, non odore suspecta est: qualia sunt magnorum artificum uenena, quae deprehendi nisi morte non possunt. Haec autem, de qua paulo ante rettuli, aqua summa celeritate corrumpit, nec remedio locus est, quia protinus hausta duratur, nec aliter quam gypsum sub umore constringtur et alligat uiscera.

[25,2] Est aeque a noxia aqua in Thessalia circa Tempe, quam et fera et pecus omne deuitat; per ferrum et aes exit, tanta uis illi est etiam dura mordendi; nec arbusta quidem ulla alit et herbas necat.

[25,3] Quibusdam fluminibus uis inest mira: alia enim sunt, quae pota inficiunt greges ouium intraque certum tempus, quae fuere nigra, albam ferunt lanam, quae albae uenerant, nigrae abeunt. Hoc in Boeotia amnes duo efficiunt, quorum alteri ab effectu Melas nomen est: uterque ex eodem lacu exeunt diuersa facturi.

[25,4] In Macedonia quoque, ut ait Theophrastus, qui facere albas oues uolunt, adducunt, quem ut diutius potauere, non aliter quam infectae mutantur; at si illis lana opus fuit pulla, paratus gratuitus infector est: ad Peneion eundem gregem appellunt. Auctores bonos habeo esse in Galatia flumen, quod idem in omnibus efficiat, esse in Cappadocia quo poto equis nec ulli praeterea animali color mutetur et spargatur albo cutis.

[25,5] Quosdam lacus esse, qui nandi imperitos ferant, notum est: erat in Sicilia, est adhuc in Syria stagnum, in quo natant lateres et mergi proiecta non possunt, licet grauia sint. Huius rei palam causa est: quamcumque uis rem expende et contra aquam statue, dummodo utriusque par sit modus: si aqua grauior est, leuiorem rem, quam ipsa est, fert, et tanto supra se extollet quanto erit leuior; grauiora descendent. At si aquae et eius rei, quam contra pensabis, par pondus erit, nec pessum ibit nec extabit sed exaequabitur aquae et natabit quidem sed paene mersa ac nulla eminens parte.

[25,6] Hoc est cur quaedam tigna supra aquam paene tota efferantur, quaedam ad medium submissa sint, quaedam ad aequilibrium aquae descendant. Namque cum utriusque pondus par est, neutra res alteri cedit, grauiora descendunt, leuiora gestantur. Graue autem et leue est non aestimatione nostra, sed comparatione eius, quo uehi debet.

[25,7] Itaque ubi aqua grauior est hominis corpore aut saxo, non sinit id, quo non uincitur, mergi: sic euenit, ut in quibusdam stagnis ne lapides quidem pessum eant. De solidis et duris loquor. Sunt enim multi pumicosi et leues, ex quibus quae constant insulae in Lydia, natant: Theophrastus est auctor.

[25,8] Ipse ad Cutilias natantem insulam uidi, et alia in Uadimonis lacu uehitur (lacus in Statoniensi est). Cutiliarum insula et arbores habet et herbas nutrit: tamen aqua sustinetur et in hanc atque illam partem non uento tantum sed aura compellitur, nec umquam illi per diem ac noctem uno loco statio est: adeo mouetur leui flatu.

[25,9] Huic duplex causa est: aquae grauitas medicatae et ob hoc ponderosae, et ipsius insulae materia uectabilis, quae non est corporis solidi, quamuis arbores alat. Fortasse enim leues truncos frondesque in lacu sparsas pinguis umor apprehendit ac uinxit.

[25,10] Itaque etiam si qua in illa saxa sunt, inuenies exesa et fistulosa, qualia sunt quae duratus umor eficit, utique circa medicatorum fontium riuosque, ubi purgamenta aquarum coaluerunt et spuma solidatur: necessario leue est quod ex uentoso inanique concretum est.

[25,11] Quorundam causa non potest reddi: quare aqua Nilotica fecundiores feminas faciat, adeo ut quarundam uiscera longa sterilitate praeclusa ad conceptum relaxauerit; quare quaedam in Lycia aquae conceptum feminarum custodiant, quas solent petere, quibus parum tenax uulua est. Quod ad me attinet, pono ista inter temere uulgata. Creditum est quasdam aquas scabiem afferre corporibus, quasdam uitiliginem et foedam ex albo uarietatem, siue infusa siue pota sit: quod uitium dicunt habere aquam ex rore collectam.

[25,12] Quis non grauissimas esse aquas credat, quae in crystallum coeunt? Contra autem est: tenuissimis enim hoc euenit, quas frigus ob ipsam tenuitatem facillime gelat. Unde autem fiat eiusmodi lapis, apud Graecos ex ipso nomine apparet: G-krustallon enim appellant aeque hunc perlucidum lapidem quam illam glaciem, ex qua fieri lapis creditur. Aqua enim caelestis minimum in se terreni habens cum induruit, longioris frigoris pertinacia spissatur magis ac magis, donec omni aere excluso in se tota compressa est, et umor qui fuerat, lapis effectus est.

[26,1] Aestate quaedam flumina augentur ut Nilus, cuius alias ratio reddetur. Theophrastus est auctor in Ponto quoque quosdam amnes crescere tempore aestiuo. Quattuor esse iudicant causas: aut quia tunc maxime in umorem mutabilis terra sit, aut quia maiores in remoto imbres sint, quorum aqua per secretos cuniculos reddita tacite suffunditur.

[26,2] Tertia, si crebrioribus uentis ostium caeditur et reuerberatus fluctu amnis resistit, qui crescere uidetur, quia non effunditur. Quarta siderum ratio est: haec enim quibusdam mensibus magis urgent et exhauriunt flumina; cum longius recesserunt, minus consumunt atque trahunt: ita quod impendio solebat, id incremento accidit.

[26,3] Quaedam flumina palam in aliquem specum decidunt et sic ex oculis auferuntur. Quaedam consumuntur paulatim et intercidunt; eadem ex interuallo reuertuntur recipiuntque et nomen et cursum. Causa manifesta est: sub terra uacat locus, omnis autem natura umor ad inferius et ad marie defertur. Illo itaque recepta flumina cursus egere secreto, sed cum primum aliquid solidi quod obstaret occurrit, perrupta parte, quae minus ad exitum repugnauit, repetiere cursum suum.

[26,4] "Sic ubi terreno Lycus est potatus hiatu, existit procul hinc alioque renascitur ore. Sic modo combibitur, tacito modo gurgite lapsus redditur Argolicis ingens Erasinus in undis." Idem et in Oriente Tigris facit: absorbetur et desideratus diu tandem longe remoto loco, non tamen dubius an idem sit, emergit.

[26,5] Quidam fontes certo tempore purgamenta eiectant, ut Arethusa in Sicilia quinta quaque aestate per Olympia. Inde opinio est Alpheon ex Achaia eo usque penetrare et agere sub mare cursum nec ante quam in Syracusano litore emergere, ideoque his diebus, quibus Olympia sunt, uictimarum stercus secundo traditum flumini illic redundare.

[26,6] Hoc et a te creditum est, ut in prima parte , Lucili carissime, et a Uergilio, qui alloquitur Arethusam: "sic tibi, cum fluctus subter labere Sicanos, Doris amara suas non intermisceat undas." Est in Chersoneso Rhodiorum fons, qui post magnum interuallum temporis foeda quaedam turbidus ex intimo fundat, donec liberatus eliquatusque est.

[26,7] Hoc quibusdam locis fontes faciunt, ut non tantum lutum sed folia testasque et quicquid putre iacuit expellant. Ubique autem facit mare, cui haec natura est, ut omne immundum stercorosumque litoribus impingat. Quaedam uero partes maris certis temporibus hoc faciunt, ut circa Messenen et Mylas fimo quiddam simile turbulenta uis maris profert feruetque et aestuat non sine colore foedo, unde illic stabulare Solis boues fabula est.

[26,8] Sed difficilis ratio est quorundam, utique ubi tempus eius rei, de qua quaeritur, inobseruatum incertum est. Itaque proxima quidem inueniri et uicina non potest causa; ceterum publica est illa: omnis aquarum stantium clausarumque natura se purgat. Nam in his, quibus cursus est, non possunt uitia consistere, quae secunda uis defert et exportat; illae, quae non emittunt quicquid insedit, magis minusue aestuant. Mare uero cadauera stramentaque et naufragorum reliqua similia ex intimo trahit, nec tantum tempestate fluctuque sed tranquillum quoque placidumque purgatur.

[27,1] Sed monet me locus, ut quaeram, cum fatalis dies diluuii uenerit, quemadmodum magna pars terrarum undis obruatur: utrum oceani uiribus fiat et externum in nos pelagus exurgat, an crebri sine intermissione imbres et elisa aestate hiems pertinax immensam uim aquarum ruptis nubibus deiciat, an flumina tellus largius fundat aperiatque fontes nouos, an non sit una tanto malo causa sed omnis ratio consentiat et simul imbres cadant, flumina increscant, maria sedibus suis excita procurrant et omnia uno agmine ad exitium humani generis incumbant.

[27,2] Ita est: nihil difficile naturae est, utique ubi in finem sui properat. Ad originem rerum parce utitur uiribus dispensatque se incrementis fallentibus; subito ad ruinam toto impetu uenit. Quam longo tempore opus est, ut conceptus ad puerperium perduret infans, quantis laboribus tener educatur, quam diligenti nutrimento obnoxium nouissime corpus adolescit! At quam nullo negotio soluitur! Urbes constituit aetas, hora dissoluit; momento fit cinis, diu silua; magna tutela stant ac uigent omnia, cito ac repente dissiliunt.

[27,3] Quicquid ex hoc statu rerum natura flexerit, in exitium mortalium satis est. Ergo cum affuerit illa necessitas temporis, multas simul fata causas mouent. Neque enim sine concussione mundi tanta mutatio est, ut quidam putant, inter quos Fabianus est.

[27,4] Primo immodici cadunt imbres et sine ullis solibus triste nubilo caelum est nebulaque continua et ex umido spissa caligo numquam exiccantibus uentis. Inde uitium satis est, segetum sine fruge surgentium marcor. Tunc corruptis quae seruntur manu, palustris omnibus campis herba succrescit.

[27,5] Mox iniuriam et ualidiora sensere: solutis quippe radicibus arbusta procumbunt, et uitis atque omne uirgultum non tenetur solo, quod molle fluidumque est. Iam nec gramina aut pabula laeta aquis sustinet. Fame laboratur et manus ad antiqua alimenta porrigitur: qua ilex est et quercus excutitur et quaecumque in arduis arbor commissura astricta lapidum stetit.

[27,6] Labant ac madent tecta, et in imum usque receptis aquis fundamenta desidunt ac tota humus stagnat. Frustra titubantium fultura temptatur; omne enim firmamentum in lubrica figitur et lutosa humo; nihil stabile est.

[27,7] Postquam magis magisque ingruunt nimbi et congestae saeculis tabuerunt niues, deuolutus torrens altissimis montibus rapit siluas male haerentes et saxa resolutis remissa compagibus rotat, abluit uillas et intermixtos dominis greges deuehit, uulsisque minoribus tectis, quae in transitu abduxit, tandem in maiora uiolentus aberrat, urbes et implicitos trahit moenibus suis populos, ruinam an naufragium querantur incertos (adeo simul et quod opprimeret et quod mergeret uenit). Auctus deinde processu aliis quoque in se torrentibus raptis plana passim populatur; nouissime [in] materia magna gentium elatus onustusque diffunditur.

[27,8] Flumina uero suapte natura uasta et tempestatibus rapida alueos reliquerunt. Quid tu esse Rhodanum, qui putas Rhenum atque Danuuim, quibus torrens etiam in canali suo cursus est, cum superfusi nouas sibi fecere ripas ac scissa humo simul excessere alueo?

[27,9] Quanta cum praecipitatione uoluuntur, ubi per campestria fluens Rhenus ne spatio quidem languit, sed latissimas uelut per angustum aquas impulit; cum Danuuius non iam radices nec media montium stringit, sed iuga ipsa sollicitat ferens secum madefacta montium latera rupesque disiectas et magnarum promontoria regionum, quae fundamentis laborantibus a continenti recesserunt, deinde non inueniens exitum (omnia enim ipse sibi praecluserat), in orbem redit, ingentemque terrarum ambitum atque urbium uno uertice inuoluit.

[27,10] Interim permanent imbres, fit caelum grauius ac sic diu malum ex malo colligit: quod olim fuerat nubilum, nox est et quidem horrida ac terribilis intercursu luminis diri. Crebra enim micant fulmina, procellaeque quatiunt mare tunc primum auctum fluminum accessu et sibi angustum: iam enim promouet litus nec continetur suis finibus; sed prohibent exire torrentes aguntque fluctum retro. Pars tamen maior ut maligno ostio retenta restagnat et agros in formam unius laci redigit.

[27,11] Iam omnia, qua prospici potest, aquis obsidentur: omnis tumulus in profundo latet et immensa ubique altitudo est. Tantum in summis montium iugis uada sunt: in [ea] excelsissima cum liberis coniugibusque fugerunt actis ante se gregibus. Diremptum inter miseros commercium ac transitus, quoniam quicquid submissius erat, id unda compleuit.

[27,12] Editissimis quibusque adhaerebant reliquiae generis humani, quibus in extrema perductis hoc unum solacio fuit, quod transierat in stuporem metus. Non uacabat timere mirantibus, nec dolor quidem habebat locum, quippe uim suam perdit in eo, qui ultra sensum mali miser est.

[27,13] Ergo insularum modo eminent "montes et sparsas Cycladas augent," ut ait ille poetarum ingeniosissimus egregie; sicut illud pro magnitudine rei dixit "omnia pontus erat, deerant quoque litora ponto," ni tantum impetum ingenii et materiae ad pueriles ineptias reduxisset: "nat lupus inter oues, fuluos uehit unda leones."

[27,14] Non est res satis sobria lasciuire deuorato orbe terrarum. Dixit ingentia et tantae confusionis imaginem cepit, cum dixit: "expatiata ruunt per apertos flumina campos, ... pressaeque labant sub gurgite turres." Magnifice haec, si non curauerit quid oues et lupi faciant. Natari autem in diluuio et in illa rapina potest? aut non eodem impetu pecus omne, quo raptum erat, mersum est?

[27,15] Concepisti imaginem quantam debebas obrutis omnibus terris caelo ipso in terram ruente. Perfer: scies quid deceat, si cogitaueris orbem terrarum natare.

[28,1] Nunc ad propositum reuertamur. Sunt qui existiment immodicis imbribus uexari terras posse, non obrui; magne, impetu magna ferienda sunt; faciet pluuia segetes malas, fructum grande, decutiet, intumescent riuis flumina, sed resident.

[28,2] Quibusdam placet moueri mare et illinc causam tantae cladis accersere: non potest torrentium aut imbrium aut fluminum iniuria fieri tam grande naufragium. Ubi instat illa pernicies mutarique humanum genus placuit, fluere assiduos imbres et non esse modum pluuiis concesserim, suppressis aquilonibus et flatu sicciore austris nubes et amnes abundare. Sed adhuc in damna profectum est: "sternuntur segetes et deplorata colonis uota iacent longique perit labor irritus anni."

[28,3] Non laedi terrae debent sed abscondi. Itaque cum per ista prolusum est, crescunt maria, sed super solitum, et fluctum ultra extremum tempestatis maximae uestigium mittunt. Deinde a tergo uentis surgentibus ingens aequor euoluunt, quod longe a conspectu ueteris litoris frangitur. Deinde ubi litus bis terque prolatum est et pelagus in alieno constitit, uelut admoto malo comminus procurrit aestus ex imo recessu maris.

[28,4] Nam ut aeris, ut aetheris, sic huius elementi larga materia est multoque in abdito plenior. Haec fatis mota, non aestu (nam aestus fati ministerium est), attollit uaste, sinu fretum agitque ante se. Deinde in miram altitudinem erigitur et illis tutis hominum receptaculis superest. Nec id aquis arduum est, quoniam aequo terris fastigio ascendunt.

[28,5] Si quis excelsa perlibret, maria paria sunt: nam par undique sibi ipsa tellus est (caua eius et plana inferiora sunt, sed istis adeo in rotundum orbis aequatus est); in parte autem eius et maria sunt, quae in unius aequalitatem pilae coeunt. Sed quemadmodum campos intuentem quae paulatim deuexa sunt fallunt, sic non intellegimus curuaturas maris et uidetur planum quicquid apparet. At illud aequale terris est ideoque, ut effluat, non magna mole se tollet, dum satis est illi, ut supra paria ueniat; leuiter exsurgere; nec a litore, ubi inferius est, sed a medio, ubi ille cumulus est, defluit.

[28,6] Ergo ut solet aestus aequinoctilis sub ipsum lunae solisque coitum omnibus aliis maior undare, sic hic, qui ad occupandas terras emittitur, solitis maximisque uiolentior, plus aquarum trahit nec, antequam supra cacumina eorum, quos perfusurus est, montium creuit, deuoluitur. Per centena milia quibusdam locis aestus excurrit innoxius et ordinem seruat (ad mensuram enim crescit iterumque decrescit):

[28,7] at illo tempore solutus legibus sine modo fertur. Qua ratione?, inquis: eadem qua conflagratio futura est. Utrumque fit, cum deo uisum ordiri meliora, uetera finiri. Aqua et ignis terrenis dominantur; ex his ortus, ex his interitus est: ergo quandoque placuere res nouae mundo, sic in nos mare emittitur desuper, ut feruor ignisque, cum aliud genus exitii placuit.

[29,1] Quidam existimant terram quoque concuti et dirupto solo noua fluminum capita detegere, quae amplius ut e pleno profundant. Berosos, qui Belum interpretatus est, ait ista cursu siderum fieri; adeo quidem affirmat, ut conflagrationi atque diluuio tempus assignet: arsura enim terrena contendit, quandoque omnia sidera, quae nunc diuersos agunt cursus, in Cancrum conuenerint, sic sub eodem posita uestigio, ut recta linea exire per orbes omnium possit; inundationem futuram, cum eadem siderum turba in Capricornum conuenerit. Illic solstitium, hic bruma conficitur: magnae potentiae signa, quando in ipsa mutatione anni momenta sunt.

[29,2] Et istas ego receperim causas (neque enim ex uno est tanta pernicies), et illam, quae in conflagratione nostris placet, hoc quoque transferendam puto: siue animal est mundus siue corpus natura gubernabile, ut arbores, ut sata, ab initio eius usque ad exitum quicquid facere quicquid pati debeat, inclusum est.

[29,3] Ut in semine omnis futuri hominis ratio comprehensa est et legem barbae canorumque nondum natus infans habet (totius enim corporis et sequentis auctus in paruo occultoque liniamenta sunt), sic origo mundi non minus solem et lunam et uices siderum et animalium ortus quam quibus mutarentur terrena continuit. In his fuit inundatio, quae non secus quam hiems, quam aestas, lege mundi uenit.

[29,4] Itaque non pluuia istud fiet sed pluuia quoque, non incursu maris maris quoque incursu, non terrae motu sed terrae quoque motu: omnia adiuuabunt naturam, ut naturae constituta peragantur. Maximam tamen causam ad se inundandam terra ipsa praestabit, quam diximus esse mutabilem et solui in umorem.

[29,5] Ergo quandoque erit terminus rebus humanis, cum partes eius interire debuerint abolerique funditus totae, ut de integro totae rudes innoxiaeque generentur nec supersit in deteriora praeceptor, plus umoris quam semper fuit fiet. Nunc enim elementa ad id quod debetur pensa surit: aliquid oportet alteri accedat, ut quae libramento stant, inaequalitas turbet. Accedet umori; nunc enim habet quo ambiat terras, non quo obruat: quicquid illi adieceris, necesse est in alienum locum exundet.

[29,6] Uide ergo ne terra debeat minui, ut ualidiori infirma succumbat. Incipiet ergo putrescere, dehinc laxata ire in umorem et assidua tabe defluere. Tunc exilient sub montibus flumina ipsosque impetu quatient; inde aura tacta manabunt;

[29,7] solum omne aquas reddet, summi scaturient montes. Quemadmodum in morbum transeunt sana et ulceri uicina consentiunt, ut quaeque proxima terris fluentibus fuerint, ipsa eluentur stillabuntque, deinde current et, hiante pluribus locis saxo, [per] fretum saliet et maria inter se componet. Nihil erunt Adria, nihil Siculi aequoris fauces, nihil Charybdis, nihil Scylla: omnes nouum mare fabulas obruet et hic qui terras cingit oceanus extrema sortitus ueniet in medium.

[29,8] Quid ergo est? Nihilominus tenebit alienos menses hiems, aestas prohibebitur, et quodcumque terras sidus exsiccat, compresso ardore cessabit. Peribunt tot nomina, Caspium et Rubrum mare, Ambracii et Cretici sinus, Propontis et Pontus; peribit omne discrimen; confundetur quicquid in suas partes natura digessit. Non muri quemquam, non turres tuebuntur. Non proderunt templa supplicibus nec urbium summa, quippe fugientes unda praeueniet et ex ipsis arcibus deferet.

[29,9] Alia ab occasu, alia ab oriente concurrent. Unus humanum genus condet dies; quicquid tam longa fortunae indulgentia excoluit, quicquid supra ceteros extulit, nobilia pariter atque adornata magnarumque gentium regna pessundabit.

[30,1] Sunt omnia, ut dixi, facilia naturae, utique a primo facere constituit, ad quae non subito sed ex denuntiato uenit. Iam autem a primo die mundi, cum in hunc habitum ex informi unitate discederet, quando mergerentur terrena decretum est; et ne sit quandoque uelut in nouo opere dura molitio, olim ad hoc maria se exercent.

[30,2] Non uides ut fluctus in litora tamquam exiturus incurrat? Non uides ut aestus fines suos transeat et in possessionem terrarum mare inducat? Non uides ut illi perpetua cum claustris suis pugna sit? Quid porro? Istinc, unde tantum tumultum uides, metus est, e mari et magno spiritu erumpentibus fluuiis.

[30,3] Ubi non umorem natura disposuit, ut undique nos, cum uoluisset, aggredi posset? Mentior, nisi eruentibus terram umor occurrit et, quotiens nos aut auaritia defodit aut aliqua causa penetrare altius cogit, eruendi finis aliquando est. Adice quod immanes sunt in abdito lacus et multum maris conditi, multum fluminum per operta labentium.

[30,4] Undique ergo erit causa diluuio, cum aliae aquae subterfluant terras, aliae circumfluant, quae diu coercitae uincent et amnes amnibus iungent, paludibus stagna. Omnium tunc mare ora fontium im implebit et maiore hiatu soluet. Quemadmodum corpora nostra ad egestum uenter exhaurit, quemadmodum in sudorem eunt uires, ita tellus liquefiet et aliis causis quiescentibus intra se quo mergatur inueniet. Sed magis omma coitura crediderim.

[30,5] Nec longa erit mora exitii: temptatur diuelliturque concordia. Cum semel aliquid ex hac idonea diligentia remiserit mundus, statim undique ex aperto et abdito, superne, ab infimo, aquarum fiet irruptio.

[30,6] Nihil est tam uiolentum, tam incontinens sui, tam contumax infestumque retinentibus quam magna uis undae: utetur libertate permissa et iubente natura, quae scindit circuitque complebit. Ut ignis diuersis locis ortus cito miscet incendium flammis coire properantibus, sic momento se redundantia pluribus locis maria committent.

[30,7] Nec ea semper licentia undis erit, sed peracto exitio generis humani extinctisque pariter feris, in quarum homines ingenia transierant, iterum aquas terra sorbebit, terra pelagus stare aut intra terminos suos furere coget, et reiectus e nostris sedibus in sua secreta pelletur oceanus et antiquus ordo reuocabitur.

[30,8] Omne ex integro animal generabitur dabiturque terris homo inscius scelerum et melioribus auspiciis natus. Sed illis quoque innocentia non durabit, nisi dum noui sunt; cito nequitia subrepit. Uirtus difficilis inuentu est, rectorem ducemque desiderat: etiam sine magistro uitia discuntur.

0 Comments:

Post a Comment



Sonraki Kayıt Önceki Kayıt Ana Sayfa