Blogger Template by Blogcrowds.

Seneca, Naturales Quaestiones LIBER VI

L. ANNAEI SENECAE QUAESTIONES NATURALES
LIBER VI DE TERRAE MOTU

[1,1] Pompeios, celebrem Campaniae urbem, in quam ab altera parte Surrentinum Stabianumque litus, ab altera Herculanense conueniunt et mare ex aperto reductum amoeno sinu cingunt, consedisse terrae motu uexatis quaecumque adiacebant regionibus, Lucili, uirorum optime, audiuimus, et quidem hibernis diebus, quos uacare a tali periculo maiores nostri solebant promittere.

[1,2] Nonis Februariis hic fuit motus Regulo et Uerginio consulibus, qui Campaniam, numquam securam huius mali, indemnem tamen et totiens defunctam metu, magna strage uastauit: nam et Herculanensis oppidi pars ruit dubieque stant etiam quae relicta sunt, et Nucerinorum colonia ut sine clade ita non sine querela est; Neapolis quoque priuatim multa, publice nihil amisit leuiter ingenti malo perstricta: uillae uero prorutae, passim sine iniuria tremuere.

[1,3] Adiciuntur his illa: sexcentarum ouium gregem exanimatum et diuisas statuas, motae post hoc mentis aliquos atque impotentes sui errasse. Quorum ut causas excutiamus, et propositi operis contextus exigit et ipse in hoc tempus congruens casus.

[1,4] Quaerenda sunt trepidis solacia et demendus ingens timor. Quid enim cuiquam satis tutum uideri potest, si mundus ipse concutitur et partes eius solidissimae labant? Si quod unum immobile est in illo fixumque, ut cuncta in se intenta sustineat, fluctuatur; si quod proprium habet terra perdidit, stare: ubi tandem resident metus nostri? Quod corpora receptaculum inuenient, quo sollicita confugiant, si ab imo metus nascitur et funditus trahitur?

[1,5] Consternatio omnium est, ubi tecta crepuerunt et ruina signum dedit. Tunc praeceps quisque se proripit et penates suos deserit ac se publico credit: quam latebram prospicimus, quod auxilium, si orbis ipse ruinas agitat, si hoc quod nos tuetur ac sustinet, supra quod urbes sitae sunt, quod fundamentum quidam mundi esse dixerunt, discedit ac titubat?

[1,6] Quid tibi esse non dico auxilii sed solacii potest, ubi timor fugam perdidit? Quid est, inquam, satis munitum, quid ad tutelam alterius ac sui firmum? Hostem muro repellam, et praeruptae altitudinis castella uel magnos exercitus difficultate aditus morabuntur; a tempestate nos uindicat portus; nimborum uim effusam et sine fine cadentes aquas tecta propellunt; fugientes non sequitur incendium; aduersus tonitruum et minas caeli subterraneae domus et defossi in altum specus remedia sunt (ignis ille caelestis non transuerberat terram sed exiguo eius obiectu retunditur); in pestilentia mutare sedes licet: nullum malum sine effugio est.

[1,7] Numquam fulmina populos perusserunt; pestilens caelum exhaisit urbes, non abstulit: hoc malum latissime patet ineuitabile, auidum, publice noxium. Non enim domos solum aut familias aut urbes singulas haurit, gentes totas regionesque submergit et modo ruinis operit, modo in altam uoraginem condit ac ne id quidem relinquit ex quo appareat quod non est saltem fuisse, sed supra nobilissimas urbes sine ullo uestigio prioris habitus solum extenditur.

[1,8] Nec desunt qui hoc genus mortis magis timeant quo in abruptum cum sedibus suis eunt et e uiuorum numero uiui auferuntur, tamquam non omne fatum ad eundem terminum ueniat. Hoc habet inter cetera iustitiae suae natura praecipuum quod, cum ad exitum uentum est, omnes in aequo sumus.

[1,9] Nihil itaque interest utrum me lapis unus elidat, an monte toto premar; utrum supra me domus unius onus ueniat et sub exiguo eius cumulo ac puluere exspirem, an totus caput meum terrarum orbis abscondat; in luce hunc et in aperto spiritum reddam an in uasto terrarum dehiscentium sinu; solus in illud profundum an cum magno comitatu populorum concadentium ferar; nihil interest mea quantus circa mortem meam tumultus sit: ipsa ubique tantundem est.

[1,10] Proinde magnum sumamus animum aduersus istam cladem, quae nec euitari nec prouideri potest, desinamusque audire istos, qui Campaniae renuntiauerunt quique post hunc casum emigrauerunt negantque ipsos umquam in illam regionem accessuros: quis enim illis promittit melioribus fundamentis hoc aut illud solum stare?

[1,11] Omnia eiusdem sortis sunt et, si nondum mota, tamen mobilia: hunc fortasse in quo securius consistitis locum haec nox aut hic ante noctem dies scindet. Unde scis an melior eorum locorum condicio sit in quibus iam uires suas fortuna consumpsit et quae in futurum ruina sua fulta sunt?

[1,12] Erramus enim, si ullam terrarum partem exceptam immunemque ab hoc periculo credimus: omnes sub eadem iacent lege; nihil ita ut immobile esset natura concepit; alia temporibus aliis cadunt et, quemadmodum in urbibus magnis nunc haec domus nunc illa suspenditur, ita in hoc orbe terrarum nunc haec pars facit uitium nunc illa.

[1,13] Tyros aliquando infamis ruinis fuit, Asia duodecim urbes simul perdidit; anno priore in Achaiam et Macedoniam, quaecumque est ista uis mali quae incurrit, nunc Campaniam laesit: circumit fatum et, si quid diu praeteriit, repetit. Quaedam rarius sollicite, saepius quaedam: nihil immune esse et innoxium sinit.

[1,14] Non homines tantum, qui breuis et caduca res nascimur, urbes oraeque terrarum et litora et ipsum mare in seruitutem fati uenit. Nos tamen nobis permansura promittimus bona fortunae, et felicitatem, cuius ex omnibus rebus humanis uelocissima est leuitas, habituram in aliquo pondus ac moram credimus;

[1,15] et perpetua sibi omnia promittentibus in mentem non uenit id ipsum supra quod stamus stabile non esse. Neque enim Campaniae istud aut Achaiae sed omnis soli uitium est, male cohaerere et ex causis pluribus solui et summa manere, partibus ruere.

[2,1] Quid ago? Solacium aduersus pericula rara promiseram: ecce undique timenda denuntio, nego quicquam esse quietis aeternae, quod perire possit et perdere. Ego uero hoc ipsum solacii loco pono et quidem ualentissimi, quando quidem sine remedio timor stultis est: ratio terrorem prudentibus excutit; imperitis magna fit ex desperatione securitas.

[2,2] Hoc itaque generi humano dictum puta quod illis subita captiuitate inter ignes et hostem stupentibus dictum est: "una salus uictis nulllam sperare salutem."

[2,3] Si uultis nihil timere, cogitate omnia esse metuenda; circumspicite quam leuibus causis discutiamur: non cibus nobis, non umor, non uigilia, non somnus sine mensura quadam salubria sunt; iam intellegetis nugatoria esse nos et imbecilla corpuscula, fluida, non magna molitione perdenda. Sine dubio id unum periculi nobis est quod tremunt terrae, quod subito dissipantur ac superposita deducunt!

[2,4] Magni se aestimat qui fulmina et motus terrarum hiatusque formidat. Uult ille imbecillitatis sibi suae conscius timere pituitam? Ita uidelicet nati sumus, tam felicia sortiti membra, in hanc magnitudinem creuimus! Et ob hoc, nisi mundi partibus motis, nisi caelum intonuerit, nisi terra subsederit, perire non possumus!

[2,5] Unguiculi nos et ne totius quidem dolor sed aliqua ab latere eius scissura conficit! Et ego timeam terras trementes, quem crassior saliua suffocat? Ego extimescam emotum sedibus suis mare, et ne aestus maiore quam solet cursu plus aquarum trahens superueniat, cum quosdam strangulauerit potio male lapsa per fauces? Quam stultum est mare horrere, cum scias stillicidio perire te posse!

[2,6] Nullum maius solacium est mortis quam ipsa mortalitas, nullum autem omnium istorum quae extrinsecus terrent quam quod innumerabilia pericula in ipso sinu sunt. Quid enim dementius quam ad tonitrua succidere et sub terram correpere fulminum metu? Quid stultius quam timere nutationem terrae aut subitos montium lapsus et irruptiones maris extra litus eiecti, cum mors ubique praesto sit et undique occurrat nihilque sit tam exiguum quod non in perniciem generis humani satis ualeat?

[2,7] Adeo non debent nos ista confundere, tamquam plus in se mali habeant quam uulgaris mors, ut contra, cum sit necessarium e uita exire et aliquando emittere animam, maiore perire ratione iuuet. Necesse est mori ubicumque, quandoque: stet licet ista humus et se teneat suis finibus nec ulla iactetur iniuria, supra me quandoque erit. interest, ego illam mihi an ipsa se mihi imponat?

[2,8] Diducitur et ingenti potentia nescio cuius mali rumpitur et me in immensam altitudinem abducit; quid porro? Mors leuior in plano est? Quid habeo quod querar, si rerum natura me non uult iacere ignobili leto, si mihi inicit sui partem?

[2,9] Egregie Uagellius meus in illo inclito carmine: "Si cadendum est", inquit, "e caelo cecidisse uelim". Idem licet dicere: si cadendum est, cadam orbe concusso, non quia fas est optare publicam cladem, sed quia ingens mortis solacium est terram quoque uidere mortalem.

[3,1] Illud quoque proderit praesumere animo, nihil horum deos facere, nec ira numinum aut caelum concuti aut terram: suas ista causas habent nec ex imperio saeuiunt sed quibusdam uitiis ut corpora nostra turbantur et tunc, cum facere uidentur iniuriam, accipiunt.

[3,2] Nobis autem ignorantibus uerum omnia terribiliora sunt, utique quorum metum raritas auget: leuius accidunt familiaria, at ex insolito formido maior est. Quare autem quicquam nobis insolitum est? Quia naturam oculis, non ratione, comprehendimus nec cogitamus quid illa facere possit, sed tantum quid fecerit. Damus itaque huius neglegentiae poenas tamquam nouis territi, cum illa non sint noua sed insolita.

[3,3] Quid ergo? Non religionem incutit mentibus, et quidem publice, siue deficere sol uisus est, siue luna, cuius obscuratio frequentior, aut parte sui aut tota delituit? Longeque magis illa, actae in transuersum faces et caeli magna pars ardens et crinita sidera et plures solis orbes et stellae per diem uisae subitique transcursus ignium multam post se lucem trahentium? [3,4] Nihil horum sine timore miramur: et cum timendi sit causa nescire, non est tanti scire, ne timeas? Quanto satius est causas inquirere, et quidem toto in hoc intentum animo! Neque enim illo quicquam inueniri dignius potest, cui se non tantum commodet sed impendat.

[4,1] Quaeramus ergo quid sit quod terram ab infimo moueat, quod tanti molem ponderis pellat; quid sit illa ualentius quod tantum onus ui sua labefactet; cur modo tremat, modo laxata subsidat, nunc in partes diuisa discedat et alias interuallum ruinae suae diu seruet, alias cito comprimat; nunc amnes magnitudinis notae conuertat introrsum, nunc nouos exprimat; aperiat aliquando aquarum calentium uenas, aliquando refrigeret, ignesque nonnumquam per aliquod ignotum antea montis aut rupis foramen emittat, aliquando notos et per saecula nobiles comprimat. Mille miracula mouet faciemque mutat locis et defert montes, subrigit plana, ualles extuberat, nouas in profundo insulas erigit: haec ex quibus causis accidant, digna res excuti.

[4,2] Quod, inquis, erit pretium operae? Quo nullum maius est, nosse naturam. Neque enim quicquam habet in se huius materiae tractatio pulchrius, cum multa habeat futura usui, quam quod hominem magnificentia sui detinet nec mercede sed miraculo colitur. Inspiciamus ergo quid sit propter quod haec accidant: quorum adeo est mihi dulcis inspectio ut, quamuis aliquando de motu terrarum uolumen iuuenis ediderim, tamen temptare me uoluerim et experiri, aetas aliquid nobis aut ad scientiam aut certe ad diligentiam adiecerit.

[5,1] Causam qua terra concutitur alii in aqua esse, alii in ignibus, alii in ipsa terra, alii in spiritu putauerunt, alii in pluribus, alii in omnibus his; quidam liquere ipsis aliquam ex istis causam esse dixerunt, sed non liquere quae esset.

[5,2] Nunc singula persequar. Illud ante omnia mihi dicendum est, opiniones ueteres parum exactas esse et rudes: circa uerum adhuc errabatur; tur; noua omnia erant primo temptantibus; postea eadem illa limata sunt et, si quid inuentum est, illis nihilominus referri debet acceptum: magni animi res fuit rerum naturae latebras dimouere nec contentum exteriore eius aspectu introspicere et in deorum secreta descendere. Plurimum ad inueniendum contulit qui sperauit posse reperiri.

[5,3] Cum excusatione itaque ueteres audiendi sunt: nulla res consummata est, dum incipit; nec in hac tantum re omnium maxima atque inuolutissima (in qua, etiam cum multum acti erit, omnis tamen aetas quod agat inueniet) sed et in omni alio negotio longe semper a perfecto fuere principia.

[6,1] In aqua causam esse nec ab uno dictum est nec uno modo. Thales Milesius totam terram subiecto iudicat umore portari et innare, siue illud oceanum uocas, siue magnum mare, siue alterius naturae simplicem adhuc aquam et umidum elementum. Hac, inquit, unda sustinetur orbis uelut aliquod grande nauigium et graue his aquis quas premit.

[6,2] Superuacuum est reddere causas propter quas existimat grauissimam partem mundi non posse spiritu tam tenui fugacique gestari; non enim nunc de situ terrarum sed de motu agitur. Illud argumenti loco ponit aquas esse in causa quibus hic orbis agitetur, quod in omni maiore motu erumpunt fere noui fontes (sicut in nauigiis quoque euenit ut, si inclinata sunt et abierunt in latus, aquam sorbeant, quae enormi eorum onere quae uehit, si immodice depressa sunt, aut superfunditur aut certe dextra sinistraque solito magis surgit).

[6,3] Hanc opinionem falsam esse non est diu colligendum: nam si terra aqua sustineretur, et ea aliquando concuteretur semper moueretur, nec agitari illam miraremur sed manere; deinde tota concuteretur, non ex parte (numquam enim nauis dimidia iactatur); nunc uero terrarum non uniuersarum sed ex parte motus est: quomodo ergo fieri potest ut, quod totum uehitur, totum non agitetur, si eo quo uehitur agitatum est?

[6,4] "At quare aquae erumpunt?". Primum omnium saepe tremuit terra et nihil umoris noui fluxit; deinde si ex hac causa unda prorumperet, a lateribus terrae circumfunderetur (sicut in fluminibus ac mari uidemus incidere, ut incrementum aquarum, quotiens nauigia desidunt, in lateribus maxime appareat); ad ultimum non tam exigua fieret quam tu dicis eruptio nec uelut per rimam sentina subreperet, sed fieret ingens inundatio ut ex infinito liquore et ferente uniuersa.

[7,1] Quidam motum terrarum aquae imputauerunt, sed non ex eadem causa. Per omnem, inquit, terram multa aquarum genera decurrunt: aliubi perpetui amnes, quorum nauigabilis etiam sine adiutorio imbrium magnitudo est: hinc Nilus, per aestatem ingentes aquas inuehit; hinc, qui medius inter pacata et hostilia fluit, Danuuius ac Rhenus, alter Sarmaticos impetus cohibens et Europam Asiamque disterminans, alter Germanos, auidam belli gentem, repellens.

[7,2] Adice nunc patentissimos lacus et stagna populis inter se ignotis circumdata et ineluctabiles nauigio paludes, ne ipsis quidem inter se peruias quibus incoluntur; deinde tot fontes, tot capita fluminum subitos et ex occulto amnes uomentia, tot deinde ad tempus collectos torrentium impetus, quorum uires quam repentinae tam breues.

[7,3] Omnis aquarum et intra terram natura faciesque est: illic quoque aliae uasto cursu deferuntur et in praeceps uolutae cadunt, aliae languidiores in uadis refunduntur et leniter ac quiete fluunt; quis autem neget uastis illas receptaculis concipi et cessare multis inertes locis? Non est diu probandum ibi multas aquas esse, unde omnes sunt; neque enim sufficeret tellus ad tot flumina edenda, nisi ex reposito multoque funderet.

[7,4] Si hoc uerum est, necesse est aliquando illic amnis excrescat et relictis ripis uiolentus in obstantia incurrat: sic fiet motus alicuius partis in quam flumen impetum dedit et quam, donec decrescat, uerberabit. Potest fieri ut aliquam regionem riuus affluens exedat ac secum trahat aliquam molem, qua lapsa superposita quatiantur.

[7,5] Iam uero nimis oculis permittit nec ultra illos scit producere animum, qui non credit esse in abdito terrae sinus maris uasti. Nec enim uideo quid prohibeat aut obstet quo minus habeat aliquod etiam in abdito litus et per occultos aditus receptum mare, quod illic quoque tantundem loci teneat aut fortassis hoc amplius quod superiora cum tot animalibus erant diuidenda: abstrusa enim et sine possessore deserta liberius undis uacant.

[7,6] Quas quid uetat illic fluctuare et uentis, quos omne interuallum terrarum et omnis aer creat, impelli? Potest ergo maior solito exorta tempestas aliquam partem terrarum impulsam uehementius commouere. Nam apud nos quoque multa quae procul a mari fuerant subito eius accessu uapulauerunt et uillas in prospectu collocatas fluctus qui longe audiebatur inuasit; illic quoque potest accedere ac recedere pelagus infernum: quorum neutrum fit sine motu superstantium.

[8,1] Non quidem existimo diu te haesitaturum an credas esse subterraneos amnes et mare absconditum: unde enim ista prorepunt, unde ad nos ueniunt, nisi quod origo umoris inclusa est?

[8,2] Age, cum uides interruptum Tigrin in medio itinere siccari et non uniuersum auerti, sed paulatim non apparentibus damnis minui primum, deinde consumi, quo illum putas abire nisi in obscura terrarum, utique cum uideas emergere iterum non minorem eo qui prius fluxerat? Quid, cum uides Alpheon, celebratum poetis, in Achaia mergi et in Sicilia rursus traiecto mari effundere amoenissimum fontem Arethusam?

[8,3] Nescis autem inter opiniones, quibus enarratur Nili aestiua inundatio, et hanc esse, a terra illum erumpere et augeri non supernis aquis sed ex intimo redditis? Ego quidem centuriones duos, quos Nero Caesar, ut aliarum uirtutum ita ueritatis in primis amantissimus, ad inuestigandum caput Nili miserat, audiui narrantes longum illos iter peregisse, cum a rege Aethiopiae instructi auxilio commendatique proximis regibus penetrassent ad ulteriorem.

[8,4] Inde, ut quidam aiebant, peruenimus ad immensas paludes, quarum exitum nec incolae nouerant nec sperare quisquam potest: ita implicatae aquis herbae sunt et aquae nec pediti eluctabiles nec nauigio, quod nisi paruum et unius capax limosa et obsita palus non fert. Ibi, inquit, uidimus duas petras, ex quibus ingens uis fluminis excidebat.

[8,5] Sed siue caput illa siue accessio est Nili, siue tunc nascitur siue in terras ex priore recepta cursu redit, nonne tu credis illam, quicquid est, ex magno terrarum lacu ascendere? Habeant enim oportet pluribus locis sparsum umorem et in uno coactum, ut eructare tanto impetu possint.

[9,1] Ignem causam motus quidam iudicant, imprimis Anaxagoras, qui existimat simili paene ex causa et aera concuti et terram: cum in inferiore parte spiritus crassum aera et in nubes coactum eadem ui qua apud nos quoque nubila frangi solent rupit et ignis ex hoc collisu nubium cursuque elisi aeris emicuit, hic ipse in obuia incurrit exitum quaerens ac diuellit repugnantia, donec per angustum aut nactus est uiam exeundi ad caelum aut ui et iniuria fecit.

[9,2] Alii in igne causam quidam esse, sed non ob hoc iudicant, sed quia pluribus obrutus locis ardeat et proxima quaeque consumat; quae si quando exesa ceciderint, tunc sequi motum earum partium quae subiectis adminiculis destitutae labant, donec corruerunt nullo occurrente quod onus exciperet; tunc chasmata, tunc hiatus uasti aperiuntur aut, cum diu dubitauerunt, super ea se quae supersunt stantque componunt.

[9,3] Hoc apud nos quoque uidemus accidere, quotiens incendio laborat pars ciuitatis: cum exustae trabes sunt aut corrupta quae superioribus firmamentum dabant, tunc diu agitata fastigia concidunt et tam diu deferuntur atque incerta sunt, donec in solido resederunt.

[10,1] Anaximenes ait terram ipsam sibi causam esse motus nec extrinsecus incurrere quod illam impellat, sed intra ipsam et ex ipsa: quasdam enim partes eius decidere, quas aut umor resoluerit aut ignis exederit aut spiritus uiolentia excusserit. Sed his quoque cessantibus non deesse propter quod aliquid abscedat aut reuellatur; nam primum omnia uetustate labuntur nec quicquam tutum a senectute est; haec solida quoque et magni roboris carpit.

[10,2] Itaque quemadmodum in aedificiis ueteribus quasdam non percussa tamen decidunt, cum plus ponderis habuere quam uirium, ita in hoc uniuerso terrae corpore euenit ut partes eius uetustate soluantur, solutae cadant et tremorem superioribus afferant: primum, dum abscedunt (nihil enim utique magnum sine motu eius cui haesit absciditur); deinde, cum deciderunt, solido exceptae resiliunt pilae more (quae, cum cecidit, exultat ac saepius pellitur, totiens a solo in nouum impetum missa); si uero in stagnantibus aquis delatae sunt, hic ipse casus uicina concutit fluctu, quem subitum uastumque illisum ex alto pondus eiecit.

[11,1] Quidam ignibus quidem assignant hunc tremorem, sed aliter. Nam cum pluribus locis ferueant, necesse est ingentem uaporem sine exitu uoluant, qui ui sua spiritum intendit et, si acrius institit, opposita diffindit, si uero remissior fuit, nihil amplius quam mouet. Uidemus aquam spumare igne subiecto: quod in hac aqua facit inclusa et angusta, multo magis illum facere credamus, cum uiolentus ac uastus ingentes aquas excitat: tunc illa euaporatione fluctuantium undarum quicquid pulsauit, agitatur.

[12,1] Spiritum esse qui moueat et plurimis et maximis auctoribus placet. Archelaus, uir quidem satis diligens, ait ita: Uenti in concaua terrarum deferuntur; deinde, ubi iam omnia spatia plena sunt et in quantum aer potuit densatus est, is qui superuertit spiritus priorem premit et elidit ac frequentibus plagis primo cogit, deinde proturbat;

[12,2] tunc ille quaerens locum omnes angustias dimouet et claustra sua conatur effringere: sic euenit ut terrae, spiritu luctante et fugam quaerente, moueantur. Itaque cum terrae motus futurus est, praecedit aeris tranquillitas et quies, uidelicet quia uis spiritus, quae concitare uentos solet, in inferna sede retinetur. Nunc quoque, cum hic motus in Campania fuit, quamuis hiberno tempore et inquieto, per superiores dies caelo aer stetit.

[12,3] Quid ergo? Numquam flante uento terra concussa est? Admodum raro; duo simul flauere uenti fieri; tamen et potest et solet. Quod si recipimus et constat duos uentos rem simul gerere, quidni accidere possit ut alter superiorem aera agitet, alter infernum?

[13,1] In hac sententia licet portas Aristotelem et discipulum eius Theophrastum (non, ut Graecis uisum est, diuini, tamen et dulcis eloquii uirum et nitidi sine labore). Quid utrique placeat exponam. Semper aliqua euaporatio est e terra, quae modo arida est, modo umido mixta; haec ab infimo edita et in quantum potuit elata, cum ulteriorem locum in quem exeat non habet, retro fertur atque in se reuoluitur; deinde rixa spiritus reciprocantis iactat obstantia et, siue interclusus siue per angusta enisus est, motum ac tumultum ciet.

[13,2] Straton ex eadem schola est, qui hanc partem philosophiae maxime coluit et rerum naturae inquisitor fuit; huius tale decretum est. Frigidum et calidum semper in contraria abeunt, una esse non possunt: eo frigidum confluit unde uis calidi discessit, et inuicem ibi calidum est unde frigus expulsum est. Hoc quod dico uerum esse et utrumque in contrarium agi ex hoc tibi appareat:

[13,3] hiberno tempore, cum supra terram frigus est, calent putei nec minus specus atque omnes sub terra recessus, quia illo se calor contulit superiora possidenti frigori cedens; qui, cum in inferiora peruenit et eo se quantum poterat ingessit, quo densior, hoc ualidior est. Frigori cal uis superuenit, cui necessario congregatus ille iam et in angustum pressus loco cedit.

[13,4] Idem contrario euenit: cum uis maior frigidi illata in cauernis est, quicquid illic calidi latet, frigori cedens abit in angustum et magno impetu agitur, quia non patitur utriusque natura concordiam nec in uno moram. Fugiens ergo et omni modo cupiens excedere proxima quaeque remolitur ac iactat.

[13,5] Ideoque antequam terra moueatur, solet mugitus s audiri uentis in abdito tumultuantibus. Nec enim aliter posset, ut ait noster Uergilius, "sub pedibus mugire solum et iuga celsa moueri", nisi hoc esset uentorum opus. v [13,6] Uices deinde huius pugnae sunt eaedem: fit calidi congregatio ac rursus eruptio; tunc frigida compescuntur et secedunt mox futura potentiora. Dum ergo alterna uis cursat et ultro citroque spiritus commeat, terra concutitur.

[14,1] Sunt qui existiment spiritu quidem et nulla alia ratione tremere terram, sed ex alia causa quam Aristoteli placuit. Quid sit quod ab his dicatur audi: corpus nostrum et sanguine irrigatur et spiritu, qui per sua itinera decurrit. Habemus autem quaedam angustiora receptacula animae per quae nihil amplius quam meat, quaedam patentiora in quibus colligitur et unde diuiditur in partes. Sic hoc totum terrarum omnium corpus et aquis, quae uicem sanguinis tenent, et uentis, quos nihil aliud quis quam animam uocauerit, peruium est. Haec duo aliubi currunt, aliubi consistunt.

[14,2] Sed quemadmodum in corpore nostro, dum bona ualetudo est, uenarum quoque imperturbata mobilitas modum seruat; ubi aliquid aduersi est, micat crebrius et suspiria atque anhelitus laborantis ac fessi signa sunt: ita terrae quoque, dum illis positio naturalis est, inconcussae manent; cum aliquid peccatur, tunc uelut aegri corporis motus est, spiritu illo qui modestius perfluebat icto uehementius et quassante uenas suas. Nec, ut illi paulo ante dicebant, quibus animal placet esse terram. Nisi hoc est, quemadmodum animal totum uexationem sentiet; neque enim in nobis febris alias partes moratius, alias citius impellit, sed per omnes pari aequalitate discurrit.

[14,3] Uide ergo num quid intret in illam spiritus ex circumfuso aere. Qui, quamdiu habet exitum, sine iniuria labitur; si offendit aliquid et incidit quod uiam clauderet, tunc oneratur primo infundente se a tergo aere, deinde per aliquam rimam maligne fugit et hoc acrius fertur, quo angustius. Id sine pugna non potest fieri, nec pugna sine motu.

[14,4] At si ne rimam quidem per quam efflueret inuenit, conglobatus illic furit et hoc atque illo circumagitur aliaque deicit, alia intercidit, cum tenuissimus idemque fortissimus et irrepat quamuis in obstructa et quicquid intrauit ui sua diducat ac dissipet. Tunc terra iactatur: aut enim datura uento locum discedit, aut, cum dedit, in ipsam qua illum emisit cauernam fundamento spoliata considit.

[15,1] Quidam ita existimant: terra multis locis perforata est nec tantum primos illos aditus habet quos uelut spiramenta ab initio sui recepit, sed multos illi casus imposuit. Aliubi deduxit quicquid superne terreni erat aqua, alia torrentes cecidere, alia aestibus magnis disrupta patuerunt. Per haec interualla intrat spiritus: quem si inclusit mare et altius adegit nec fluctus retro abire permisit, tunc ille exitu simul redituque praecluso uolutatur et, quia in rectum non potest tendere, quod illi naturale est, in sublime se intendit et terram prementem diuerberat.

[16,1] Etiamnunc dicendum est quod plerisque auctoribus placet et in quod fortasse fiet discessio. Non esse terram sine spiritu palam est, non tantum illo dico quo se tenet ac partes sui iungit, qui inest etiam saxis mortuisque corporibus, sed illo dico uitali et uegeto et alente omnia. Hunc nisi haberet, quomodo tot arbustis spiritum infunderet non aliunde uiuentibus et tot satis? Quemadmodum tam diuersas radices aliter atque aliter in se mersas foueret, quasdam summa receptas parte, quasdam altius tractas, nisi multum haberet animae tam multa tam uaria generantis et haustu atque alimento sui educantis?

[16,2] Leuibus adhuc argumentis ago: totum hoc caelum, quod igneus aether, mundi summa pars, claudit, omnes hae stellae, quarum iniri non potest numerus, omnis hic caelestium coetus et, ut alia praeteream, hic tam prope a nobis agens cursum sol, omni terrarum ambitu non semel maior, alimentum ex terreno trahunt et inter se partiuntur nec ullo alio scilicet quam halitu terrarum sustinentur: hoc illis alimentum, hic pastus est.

[16,3] Non posset autem tam multa tantoque se ipsa maiora nutrire, nisi plena esset animae, quam per diem ac noctem ab omnibus partibus sui fundit; fieri enim non potest ut non multum illi supersit, ex qua tantum petitur ac sumitur. Et ad tempus quidem quod exeat nascitur (nec enim esset perennis illi copia suffecturi in tot caelestia spiritus, nisi inuicem elementa recurrerent et in aliud alia soluerentur), sed tamen necesse est abundet ac plena sit et ex condito proferat:

[16,4] non est ergo dubium quin multum spiritus intus lateat et caeca sub terra spatia aer latus obtineat. Quod si uerum est, necesse est id saepe moueatur quod re mobilissima plenum est: numquid enim dubium esse cuiquam potest quin nihil sit tam inquietum quam aer, tam uersabile et agitatione gaudens?

[17,1] Sequitur ergo ut naturam suam exerceat et quod semper moueri uult, aliquando et alia moueat. Id quando fit? Quando illi cursus interdictus est. Nam quamdiu non impeditur, it placide; cum offenditur et retinetur, insanit et moras suas abripit, non aliter quam ille "pontem indignatus Araxes":

[17,2] quamdiu illi facilis et liber est alueus, primas quasque aquas explicat; ubi saxa manu uel casu illata repressere uenientem, tunc impetum mora quaerit et, quo plura opposita sunt, plus inuenit uirium: omnis enim illa unda, quae a tergo superuenit et in se crescit, cum onus suum sustinere non potuit, uim ruina parat et prona cum ipsis quae obiacebant fugit. Idem spiritu fit, qui quo ualentior agiliorque est, citius eripitur et uehementius saeptum omne disturbat: ex quo motus fit, scilicet eius partis sub qua pugnatum est.

[17,3] Quod dicitur uerum esse et illo probatur: saepe, cum terrae motus fuit, si modo pars eius aliqua disrupta est, inde uentus per multos dies fluxit, ut traditur factum eo motu quo Chalcis laborauit: quod apud Asclepiodotum inuenies, auditorem Posidonii, in his ipsis quaestionum naturalium causis. Inuenies et apud alios auctores hiasse uno loto terram et inde non exiguo tempore spirasse uentum, qui scilicet illud iter ipse sibi fecerat per quod ferebatur.

[18,1] Maxima ergo causa est propter quam terra moueatur spiritus natura citus et locum e loto mutans. Hic quamdiu non impellitur et in uacanti spatio latet, iacet innoxius nec circum iectis molestus est;

[18,2] ubi illum extrinsecus superueniens causa sollicite compellitque et in artum agit, si licet adhuc, cedit tantum et uagatur: ubi erepta discedendi facultas est et undique obsistitur, tunc "magno cum murmure montis circum claustra" fremit, quae diu pulsata conuellit ac iactat, eo acrior quo cum mora ualentiore luctatus est.

[18,3] Deinde cum circa perlustrauit omne quo tenebatur, nec potuit euadere, inde, quo maxime impactus est, resilit et aut per occulta diuiditur ipso terrae motu raritate facta, aut per nouum uulnus emicuit: ita eius non potest uis tanta cohiberi nec uentum tenet ulla compages. Soluit enim quodcumque uinculum et onus omne fert secum infususque per minima laxamentum sibi parat et indomita naturae potentia liberat se, utique cum concitatus sibi ius suum uindicat.

[18,4] Spiritus ueto inuicta res est: nihil erit quod "luctantes uentos tempestatesque sonoras imperio premat ac uinclis et carcere frenet."

[18,5] Sine dubio poetae hunc uoluerunt uideri carcerem in quo sub terra clausi laterent, sed hoc non intellexerunt, nec id quod clausum est esse adhuc uentum nec id quod uentus est posse iam claudi. Nam quod in clauso est quiescit et aeris statio est; omnis in fuga uentus est.

[18,6] Etiamnunc et illud accedit his argumentis per quod appareat motum effici spiritu, quod corpora quoque nostra non aliter tremunt quam si spiritum aliqua causa perturbat, cum timore contractus est, cum senectute languescit et uenis torpentibus marcet, cum frigore inhibetur aut sub accessionem cursu suo deicitur.

[18,7] Nam quamdiu sine iniuria perfluit et ex more procedit, nullus est tremor corpori: cum aliquid occurrit quod inhibeat eius officium, tunc parum potens in perferendis his quae integer tulerat, deficiens concutit quicquid suo uigore tendebat.

[19,1] Metrodorum Chium, quia necesse est, audiamus, quod uult sententiae loco dicentem. Non enim permitto mihi ne eas quidem opiniones praeterire quas improbo, cum satius sit omnium copiam fieri et quae improbamus damnare potius quam praeterire.

[19,2] Quid ergo dicit? Quomodo, cum in dolio cantatur, uox illa per totum cum quadam discussione percurrit ac resonat et tam leuiter mota tamen circumit non sine tactu eius tumultuque quo inclusa est, sic speluncarum sub terra pendentium uastitas habet aera suum, quem, simul alius superne incidens percussit, agitat, non aliter quam illa, de quibus paulo ante rettuli, inania indito clamore sonuerunt.

[20,1] Ueniamus nunc ad eos qui omnia ista quae rettuli in causa esse dixerunt aut ex his plura. Democritus plura putat. Ait enim motum aliquando spiritu fieri, aliquando aqua, aliquando utroque, et id hoc modo prosequitur. Aliqua pars terrae concaua est; in hanc aquae magna uis confluit. Ex hac est aliquid tenue et ceteris liquidius. Hoc, cum superueniente grauitate reiectum est, illiditur terris et illas mouet, nec enim fluctuari potest sine motu eius in quod impingitur.

[20,2] Etiamnunc quomodo de spiritu dicebamus, de aqua quoque dicendum est. Ubi in unum locum congesta est et capere se desiit, aliquo incumbit et primo uiam pondere aperit, deinde impetu; nec enim exire nisi per deuexum potest diu inclusa nec in directum cadere moderate aut sine concussione eorum per quae uel in quae cadit.

[20,3] Si uero, cum iam rapi coepit, aliquo loco substitit et illa uis fluminis in se reuoluta est, in continentem terram repellitur et illam, qua parte maxime pendet, exagitat. Praeterea aliquando madefacta tellus liquore penitus accepto altius sedit et fundus ipse uitiatur: tunc ea pars premitur in quam maxime aquarum uergentium pondus inclinat.

[20,4] Spiritus uero nonnumquam impellit undas et, si uehementius institit, eam scilicet partem terrae mouet in quam coactas aquas intulit; nonnumquam in terrena itinera coniectus et exitum quaerens mouet omnia. Terra autem tem penetrabilis uentis est et spiritus subtilior est quam ut possit excludi, uehementior quam ut sustineri concitatus ac rapidus.

[20,5] Omnes istas esse posse causas Epicurus ait pluresque alias temptat et illos qui aliquid unum ex istis esse affirmauerunt corripit, cum sit arduum de his quae coniectura assequenda sunt aliquid certi promittere.

[20,6] Ergo, ut ait, potest terram mouere aqua, si partes aliquas eluit et adrosit, quibus desiit posse extenuatis sustineri quod integris ferebatur. Potest terram mouere impressio spiritus: fortasse enim aer extrinsecus alio intrante aere agitatur, fortasse aliqua parte subito decidente percutitur et inde motum capit. Fortasse aliqua pars terrae uelut columnis quibusdam ac pilis sustinetur, quibus uitiatis ac recedentibus tremit pondus impositum.

[20,7] Fortasse calida uis spiritus in ignem uersa et fulmini similis cum magna strage obstantium fertur. Fortasse palustres et iacentes aquas aliquis flatus impellit et inde aut ictus terram quatit aut spiritus agitatio ipso motu crescens et se incitans ab imo in summa usque perfertur. Nullam tamen illi placet causam motus esse maiorem quam spiritum.

[21,1] Nobis quoque placet hune spiritum esse qui possit tanta conari, quo nihil est in rerum natura potentius, nihil acrius, sine quo ne illa quidem quae uehementissima sunt ualent: ignem spiritus concitat; aquae, si uentum detrahas, inertes sunt: tunc demum impetum sumunt, cum illas agit flatus. Et potest dissipare magna terrarum spatia et nouos montes subiectus extollere et insulas non ante uisas in medio mari ponere: Theren et Therasiam et hanc nostrae aetatis insulam, spectantibus nobis in Aegaeo mari natam, quis dubitat quin in lucem spiritus uexerit?

[21,2] Duo genera sunt, ut Posidonio placet, quibus mouetur terra. Utrique nomen est proprium: altera succussio est, cum terra quatitur et sursum ac deorsum mouetur, altera inclinatio, qua in latera nutat alternis nauigii more. Ego et tertium illud existimo quod nostro uocabulo signatum est; non enim sine causa tremorem terrae dixere maiores, qui utrique dissimilis est; nam nec succutiuntur tunc omnia nec inclinantur sed uibrantur, res minime in eiusmodi casu noxia; sicut longe perniciosior est inclinatio concussione: nam nisi celeriter ex altera parte properabit motus qui inclinata restituat, ruina necessario sequitur.

[22,1] Cum dissimiles hi motus inter se sint, causae quoque eorum diuersae sunt. Prius ergo de motu quatiente dicamus. Si quando magna onera per uices uehiculorum plurium tracta sunt et rotae maiore nisu in salebras inciderunt, terram concuti senties.

[22,2] Asclepiodotus tradit: cum petra e latere montis abrupta cecidisset, aedificia uicina tremore collapsa sunt. Idem sub terris fieri potest, ut ex his quae impendent rupibus aliqua resoluta magno pondere ac sono in subiacentem cauernam cadat, eo uehementius quo aut plus ponderis uenit aut altius: et sic commouetur omne tectum cauatae uallis.

[22,3] Nec tantum pondere suo abscindi saxa credibile est sed cum flumina supra ferantur, assiduus umor commissuras lapidis extenuat et cotidie aliquid his ad quae religatus est aufert et illam, ut ita dicam, glutem, qua continetur, abradit. Deinde longa per aeuum deminutio usque eo infirmat illa quae cotidie attriuit, ut desinant esse oneri ferendo:

[22,4] tunc saxa uasti ponderis decidunt; tunc illa praecipitata rupes quicquid ab imo repercussit non passura consistere " sonitu uenit, et ruere omnia uisa repente", ut ait Uergilius noster.

[23,1] Huius motus succutientis terras haec erit causa: ad alteram transeo. Rara terrae natura est multumque habens uacui: per has raritates spiritus fertur, qui, ubi maior influxit nec emittitur, concutit terram.

[23,2] Haec placet et aliis, ut paulo ante rettuli, causa, si quid apud te profectura testium turba est: hanc etiam Callisthenes probat, non contemptus uir: fuit enim illi nobile ingenium et furibundi regis impatiens. Hic est Alexandri crimen aeternum, quod nulla uirtus, nulla bellorum felicitas redimet;

[23,3] nam quotiens quis dixerit: "Occidit Persarum multa milia", opponetur ei "et Callisthenen"; quotiens dictum erit: "Occidit Darium, penes quem tum maximum regnum erat", opponetur ei "et Callisthenen"; quotiens dictum erit: "Omnia oceano tenus uicit, ipsum quoque temptauit nouis classibus et imperium ex angulo Thraciae usque ad Orientis terminos protulit", dicetur: "Sed Callisthenen occidit": omnia licet antiqua ducum regumque exempla transierit, ex his quae fecit nihil tam magnum erit quam scelus.

[23,4] Hic Callisthenes in libris quibus describit quemadmodum Helice Burisque mersae sint, quis illas casus in mare uel in illas mare immiserit, dicit id quod in priore parte dictum est: Spiritus intrat terram per occulta foramina, quemadmodum ubique, ita et sub mari; deinde, cum obstructus ille est trames per quem descenderat, reditum autem illi a tergo resistens aqua abstulit, huc et illuc refertur et sibi ipse occurrens terram labefactat. Ideo frequentissime mari apposita uexantur et inde Neptuno haec assignata est terras mouendi potentia. Quisquis primas litteras didicit, scit illum apud Homerum G-enosichthona uocari.

[24,1] Spiritum esse huius mali causam et ipse consentio. De illo disputabo: quomodo intret hic spiritus, utrum per tenuia foramina nec oculis comprehensibilia an per maiora ac patentiora, et utrum ab imo an etiam per summa terrarum.

[24,2] Hoc incredibile est. Nam in nostris quoque corporibus cutis spiritum respuit nec est illi introitus nisi per quae trahitur, nec consistere quidem a nobis receptus potest nisi in laxiore corporis parte: non enim inter neruos pulpasue sed in uisceribus et patulo interioris partis recessu commoratur.

[24,3] Idem de terra suspicari licet uel ex hoc quod motus non in summa terra circaue summam est sed subter et ab imo. Huius indicium est quod altitudinis profundae maria iactantur, motis scilicet his supra quae fusa sunt: ergo uerisimile est terram ex alto moueri et illic spiritum in cauernis ingentibus concipi.

[24,4] "Immo", inquit', "ceu, cum frigore inhorruimus, tremor sequitur, sic terras quoque spiritus extrinsecus accidens quassat". Quod nullo modo potest fieri. Algere enim debet, ut idem illi accidat quod nobis, quos externa causa in horrorem agit. Accidere autem terrae simile quiddam nostrae affectioni, sed non ex simili causa concesserim. Illam interior et altior iniuria debet impellere:

[24,5] cuius rei argumentum uel maximum hoc potest esse quod, cum uehementi motu adapertum ingenti ruina solum est, totas nonnumquam urbes et recipit hiatus ille et abscondit.

[24,6] Thucydides ait circa Peloponnesiaci belli tempus Atalanten insulam aut totam aut certe maxima ex parte suppressam. Idem Sidone accidisse Posidonio crede. Nec ad hoc testibus opus est: meminimus enim terris interno motu diuulsis loca disiecta et campos interisse. Quod iam dicam quemadmodum existimem fieri.

[25,1]Cum spiritus magna ui uacuum terrarum locum penitus oppleuit coepitque rixari et de exitu cogitare, latera ipsa inter quae latet saepius percutit, supra quae urbes interdum sitae sunt. Haec nonnumquam adeo concutiuntur ut aedificia superposita procumbant, nonnumquam in tantum ut parietes quibus fertur omne tegimen caui, decidant in illum subteruacantem locum totaeque urbes in immensam altitudinem uergant.

[25,2] Si uelis credere, aiunt aliquando Ossam Olympo cohaesisse, deinde terrarum motu recessisse et fissam unius magnitudinem montis in duas partes. Tunc effluxisse Peneon, qui paludes quibus laborabat Thessalia siccauit, abductis in se quae sine exitu stagnauerant aquis. Ladon flumen inter Elin et Megalenpolin medius est, quem terrarum motus effudit.

[25,3] Per haec quid probo? In laxos specus (quid enim aliud appellem loca uacua?) sub terras spiritum conuenire; quod nisi esset, magna terrarum spatia commouerentur et una multa titubarent: nunc exiguae partes laborant nec umquam per ducenta milia motus extenditur. Ecce hic, qui impleuit fabulis orbem, non transcendit Campaniam.

[25,4] Quid dicam; cum Chalcis tremuit, Thebas stetisse? cum laborauit Aegium, tam propinquas illi Patras de motu audisse? Illa uasta concussio quae duas suppressit urbes, Helicen et Burin, circa Aegium constitit. Apparet ergo in tantum spatium motum pertendere quantum illa sub terris uacantis loci inanitas pateat.

[26,1] Poteram ad hoc probandum abuti auctoritate magnorum uirorum, qui Aegyptum numquam tremuisse tradunt. Rationem autem huius rei hanc reddunt, quod ex limo tota concreuerit. Tantum enim, si Homero fides est, aberat a continenti Pharos quantum nauis diurno cursu metiri plenis lata uelis potest; sed continenti ammota est: turbidus enim defluens Nilus multumque secum caeni trahens et id subinde apponens prioribus terris Aegyptum annuo incremento semper ultra tulit. Inde pinguis et limosi soli est nec ulla interualla in se habet sed creuit in solidum arescente limo; cuius pressa erat et sedens structura, cum partes glutinarentur, nec quicquam inane interuenire poterat, cum solido liquidum ac molle semper accederet.

[26,2] Sed mouetur et Aegyptus et Delos, quam Uergilius stare iussit: "immotamque coli dedit et contemnere uentos"; hanc philosophi quoque, credula natio, dixerunt non moueri auctore Pindaro. Thucydides ait antea quidem immotam fuisse sed circa Peloponnesiacum bellum tremuisse;

[26,3] Callisthenes et alio tempore ait hoc accidisse: "Inter multa", inquit, "prodigia, quibus denuntiata est duarum urbium, Helices et Buris, euersio, fuere maxime notabilia columna ignis immensi et Delos agitata"; quam ideo stabilem uideri uult, quia mari imposita sit habeatque concauas rupes et saxa peruia, quae dent deprehenso aeri reditum: ob hoc et insulas esse certioris soli urbesque eo tutiores quo propius ad mare accesserint.

[26,4] Falsa haec esse Pompei et Herculaneum sensere. Adice nunc quod omnis ora maris obnoxia est motibus: sic Paphos non semel corruit; sic mobilis et huic iam familiaris malo Nicopolis; Cyprum ambit altum mare et agitatur; Tyros et ipsa tam mouetur quam diluitur. Hae fere causae redduntur propter quas tremat terra.

[27,1] Quaedam tamen propria in hoc Campano motu accidisse narrantur, quorum ratio reddenda est. Diximus sexcentarum ouium gregem exanimatum in Pompeiana regione. Non est quare hoc putes ouibus illis timore accidisse.

[27,2] Aiuni enim solere post magnos terrarum motus pestilentiam fieri, nec id mirum est. Multa enim mortifera in alto latent: aer ipse, qui uel terrarum culpa uel pigritia et aeterna nocte torpescit, grauis haurientibus est, uel corruptus internorum ignium uitio, cum e longo situ emissus est, purum hunc liquidumque maculat ac polluit insuetumque ducentibus spiritum affert noua genera morborum.

[27,3] Quid, quod aquae quoque inutiles pestilentesque in abdito latent, ut quas numquam usus exerceat, numquam aura liberior euerberet? Crassae itaque et graui caligine sempiternaque tectae nihil nisi pestiferum in se et corporibus nostris contrarium habent. Aer quoque, qui mixtus est illis quique inter illas paludes iacet, cum emersit, late uitium suum spargit et haurientes necat.

[27,4] Facilius autem pecora sentiunt, in quae primum pestilentia incurrere solet, quo auidiora sunt: aperto caelo plurimum utuntur et aquis, quarum maxima in pestilentia culpa est. Oues uero mollioris naturae, quo propiora terris ferunt capita, correptas esse non miror, cum afflatus aeris diri circa ipsam humum exceperint. Nocuisset ille et hominibus, si maior exisset; sed illum sinceri aeris copia extinxit, antequam ut ab homine posset trahi surgeret.

[28,1] Multa autem terras habere mortifera uel ex hoc intellege, quod tot uenena nascuntur non manu sparsa sed sponte, solo scilicet habente ut boni ita mali semina. Quid, quod pluribus Italiae locis per quaedam foramina pestilens exhalatur uapor, quem non homini ducere, non ferae tutum est? Aues quoque si in illum inciderunt, antequam caelo meliore leniatur, in ipso uolatu cadunt liuentque corpora et non aliter quam per uim elisae fauces tument.

[28,2] Hic spiritus, quamdiu terra se continet, tenui foramine fluens non plus potentiae habet quam ut despectantia et ultro sibi illata conficiat; ubi per saecula conditus tenebris ac tristitia loci creuit in uitium, ipsa ingrauescit mora, peior quo segnior: cum exitum nactus est, aeternum illud umbrosi frigoris malum et infernam noctem euomit ac regionis nostrae aera infuscat; uincuntur enim meliora peioribus.

[28,3] Tunc etiam ille spiritus purior transit in noxium: inde subitae continuaeque mortes et monstruosa genera morborum, ut ex nouis orta causis. Breuis autem aut longa clades est, prout uitia ualuere, nec prius pestilentia desinit quam spiritum illum grauem exercuit laxitas caeli uentorumque iactatio.

[29,1] Nam aliquos insanis attonitisque similes discurrere fecit metus, qui excutit mentes, ubi priuatus ac modicus est: quid? ubi publice terret, ubi cadunt urbes, populi opprimuntur, terra concutitur, quid mirum est animos inter dolorem et metum destitutos aberrasse?

[29,2] Non est facile inter magna mala consipere. Itaque leuissima fere ingenia in tantum uenere formidinis ut sibi exciderent. Nemo quidem sine aliqua iactura sanitatis expauit, similisque est furentis quisquis timet: sed alios cito timor sibi reddit, alios uehementius perturbat et in dementiam transfert.

[29,3] Inde inter bella errauere lymphatici, nec usquam plura exempla uaticinantium inuenies quam ubi formido mentes religione mixta percussit.

[30,1] Statuam diuisam non miror, cum dixerim montes a montibus recessisse et ipsum disruptum esse ab imo solum. "Haec loca ui quondam et uasta conuulsa ruina (tantum aeui longinqua ualet mutare uetustas) dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus una foret. Uenit ingenti ui pontus et ingens Hesperium Siculo latus abscidit aruaque et urbes aequore diductas angusto interluit aestu."

[30,2] Uides totas regiones a suis sedibus reuelli et trans mare iacere quod in confinio fuerat; uides et urbium fieri gentiumque discidium, cum pars naturae concita est dehiscens et aliquo mare, ignem, spiritum impegit; quorum mira ut ex toto uis est: quamuis enim parte saeuiat, mundi tamen uiribus saeuit.

[30,3] Sic et Hispanias a contextu Africae mare eripuit, sic per hanc inundationem, quam poetarum maximi celebrant, ab Italia Sicilia reiecta est. Aliquanto autem plus impetus habent quae ex infimo ueniunt: acriora enim sunt quibus nisus est per angusta.

[30,4] Quantas res hi terrarum tremores quamque mira spectacula ediderint, satis dictum est: cur ergo aliquis ad hoc stupet quod aes unius statuae, ne solidum quidem sed concauum ac tenue, disruptum est, cum fortasse in illud se spiritus quaerens fugam incluserit? Illud uero quis nescit? Diductis aedificia angulis uidimus moueri iterumque componi. Quaedam uero parum aptata positu suo et a fabris neglegentius solutiusque composita terrae motus saepius agitata compegit.

[30,5] Quod si totos parietes et totas findit domos et latera magnarum turrium, quamuis solida sint, scindit et pilas operibus subditas dissipat, quid est quare quisquam dignum adnotari putet sectam esse aequaliter ab imo ad caput in partes duas statuam?

[31,1] Quare tamen per plures dies motus fuit? Non desiit enim assidue tremere Campania, clementius quidem sed cum ingenti damno, quia quassa quatiebat, quibus ad cadendum male stantibus non erat impelli sed agitari: nondum uidelicet spiritus omnis exierat, sed adhuc, emissa sui parte maiore, oberrabat. Inter argumenta quibus probatur spiritu ista fieri, non est quod dubites et hoc ponere:

[31,2] cum maximus editus tremor est, quo in urbes terrasque saeuitum est, non potest par illi subsequi alius, sed post maximum lenes motus sunt, quia iam uehement uis exitum uentis luctantibus fecit; reliquiae deinde residui spiritus non idem possunt, nec illis pugna opus est, cum iam uiam inuenerint sequanturque ea qua prima uis ac maxima euasit.

[31,3] Hoc quoque dignum memoria iudico ab eruditissimo et grauissimo uiro cognitum (forte enim, cum hoc euenit, lauabatur): uidisse se affirmat in balneo tessellas quibus solum erat stratum alteram ab altera separari iterumque committi et aquam modo recipi in commissuras pauimento recedente, modo compresso bullire et elidi. Eundem audiui narrantem uidisse se macerias mollius crebriusque tremere quam natura duri sinit.

[32,1] Haec, Lucili, uirorum optime, quantum ad ipsas causas: illa nunc quae ad confirmationem animorum pertinent. Quos magis refert nostra fortiores fieri quam doctiores; sed alterum sine altero non fit: non enim aliunde animo uenit robur quam a bonis artibus, quam a contemplatione naturae.

[32,2] Quem enim non hic ipse casus aduersus omnes firmauerit, erexerit? Quid est enim cur ego hominem aut feram, quid est cur sagittam aut lanceam tremam? Maiora me pericula expectant: fulminibus et terris et magnis naturae partibus petimur.

[32,3] Ingenti itaque animo mors prouocanda est, siue nos aequo uastoque impetu aggreditur, siue cotidiano et uulgari exitu. Nihil refert quam minax ueniat quantumque sit quod in nos trahat; quod a nobis petit minimum est: hoc senectus a nobis ablatura est, hoc auriculae dolor, hoc umoris in nobis corrupti abundantia, hoc cibus parum obsequens stomacho, hoc pes leuiter offensus.

[32,4] Pusilla res est hominis anima, sed ingens res contemptus animae: hanc qui contempsit securus uidebit maria turbari, etiamsi illa omnes excitauerunt uenti, etiamsi aestus aliqua perturbatione mundi totum in terras uertet oceanum; securus aspiciet fulminantis caeli trucem atque horridam faciem, frangatur licet caelum et ignes suos in exitium omnium, in primis suum, misceat; securus aspiciet ruptis compagibus dehiscens solum, illa licet inferorum regna retegantur. Stabit super illam uoraginem intrepidus et fortasse quo debebit cadere desiliet.

[32,5] Quid ad me quam magna sint quibus pereo? Ipsum perire non magnum est. Proinde si uolumus esse felices, si nec hominum nec deorum nec rerum timore uersari, si despicere fortunam superuacua promittentem, leuia minitantem, si uolumus tranquille degere et ipsis diis de felicitate controuersiam agere, anima in expedito est habenda: siue illam insidiae siue morbi petent siue hostium gladii siue insularum cadentium fragor siue ipsarum ruina terrarum siue uasta uis ignium urbes agrosque pari clade complexa, qui uolet illam accipiat.

[32,6] Quid aliud debeo quam exeuntem hortari et cum bonis ominibus emittere? "Uade fortiter, uade feliciter! Nihil dubitaueris: redderis. Non de re sed de tempore est quaestio, facis quod quandoque faciendum est. Nec rogaueris nec timueris nec te uelut in aliquod malum exiturum tuleris retro: rerum natura te, quae genuit, expectat et locus melior ac tutior.

[32,7] Illic non tremunt terrae nec inter se uenti cum magno nubium fragore concurrunt, non incendia regiones urbesque uastant, non naufragiorum totas classes sorbentium metus est, non arma contrariis disposita uexillis et in mutuam perniciem multorum milium par furor, non pestilentia et ardentes promiscue communes populis cadentibus rogi". Istud leue est: quid timemus? graue est: potius semel incidat quam semper impendeat.

[32,8] Ego autem perire timeam, cum terra ante me pereat, cum ista quatiantur quae quatiunt et in iniuriam nostram non sine sua ueniant? Helicen Burinque totas mare accepit: ego de uno corpusculo timeam? Supra oppida duo nauigatur (duo autem quae nouimus, quae in nostram notitiam memoria litteris seruata perduxit: quam multa alia aliis locis mersa sunt, quot populos aut terra aut infra se mare inclusit!): ego recusem mei finem, cum sciam me sine fine non esse? Immo cum sciam omnia esse finita, ego ultimum suspirium timeam?

[32,9] Quantum potes itaque, ipse te cohortare, Lucili, contra metum mortis: hic est qui nos humiles facit; hic est qui uitam ipsam, cui parcit, inquietat ac perdit; hic omnia ista dilatat, terrarum motus et fulmina. Quae omnia feres constanter, si cogitaueris nihil interesse inter exiguum tempus et longum.

[32,10] Horae sunt quas perdimus; puta dies esse, puta menses, puta annos: perdimus illos nempe perituros. Quid, oro te, refert num perueniam ad illos? Fluit tempus et auidissimos sui deserit; nec quod futurum est meum est nec quod fuit: in puncto fugientis temporis pendeo, et magni est modicum fuisse.

[32,11] Eleganter ille Laelius sapiens dicenti cuidam "Sexaginta annos habeo", "Hos", inquit, "dicis sexaginta quos non habes". Ne ex hoc quidem intellegimus incomprehensibilis uitae condicionem et sortem temporis semper alieni, quod annos numeramus amissos?

[32,12] Hoc affigamus animo, hoc nobis subinde dicamus: moriendum est. Quando? Quid tua? Mors naturae lex est, mors tributum officiumque mortalium malorumque omnium remedium est: optauit illam quisquis timet. Omnibus omissis, hoc unum, Lucili, meditare, ne mortis nomen reformides; effice illam tibi cogitatione multa familiarem, ut, si ita tulerit, possis illi et obuiam exire.

0 Comments:

Post a Comment



Sonraki Kayıt Önceki Kayıt Ana Sayfa